Non possum non assentiri imo ex animo REGINAE NOCTIS, in commentariis ejus, sive sententiam suam exprimit suis propriis verbis, sive varios auctores citando. Non dubium est, quin immo plane manifestum, id quod vocamus democratiam attulisse pauperioribus et tenuioribus neque justitiam neque libertatem veram. Saeculo XVIII plerique philosophi illius temporis quod vocatum est 'Aetas Luminum' aiebant se non confidere populo, —cujus illo quidem tempore longe major pars erat ignara, indocta, legendi ac scribendi omnino imperita —, et hac de causa democratiae populari praeferre statum jam a Platone laudatum in quo philosophi regnarent aut reges philosopharentur, quem appellabant Gallice 'despotisme éclairé' id est 'dominationem vel tyrannida hominis docti et intellegentis'. Exemplo iis erant reges ut Fredericus II Borussus, Catherina Russa et alii. Hoc sane quidem ! Sed etiamsi inveniri posset nunc temporis talis rex-philosophus aut philosophus-rex, et aliquid justitiae ille in societatem inducere valeret, valde mihi timendum esset ne libertas multum damni caperet. Et sine libertate, etiamsi de pane tuo cottidiano securus es, num beate potes vivere ?
Valete omnes et pergite nobis commentariis favere.
Pastrix