Hac vespera, nescio qua de causa, visitare diarium meum non potui, ut scirem utrum missi essent commentarii de nuntio meo proximo necne. Quoties conor me connectere, idem responsum in 'albo' (gall. 'écran') ordinatri scribitur : connexio non fit (gall. 'échec de la connexion'). Fortunate mihi licet hic aliquid saltem scribere et mittere. Sed tam avidus sum cognoscendi commentarios vestros (si quidem sunt aliqui) ut non inveniam quae dicere possim. Itaque puto me rem dilaturum esse in tempus aliud, scilicet in crastinum, sperans omnia melius habitura, ut mihi successit hodie post meridiem. Fortasse noctu fit obstructio quaedam in interreti, ut fieri solet in viis urbium temporibus quibus ad laborem itur et ex officiis domum reditur.
Ad crastinum igitur valete, et mihi ignoscite has molestias...
Pastrix