Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 juillet 2006

De Democratia

Summatim non possum non assentiri tibi, MAXIME HISPANE, de democratia. Quae mihi quidem videtur et pessimus rei publicae status (ut ait Winstonius Churchill, in illa sententia saepissime citata, ceteris omnibus exceptis), et quo non possit inveniri melior. Pessimus est quia, in quolibet coetu fortuito, rarissime occurrit ut major pars congregatorum numero sit simul qualitate et peritia melior. Qua de causa saepenumero, si suffragia de eligendo ex duobus propositis, utrum magis placeat, feruntur, melius a pejore superetur. Democratia ipsa Atheniensis, quam tot et tanti homines, non indocti quidem, nobis exemplo et documento esse debere proclamant, non tam bene successit patriae suae, cum, duce Pericle, (qui tamen magis demagogus quam democrata fuisse videtur, et re vera populum magis secutus esse quam duxisse) bellum calamitosum adversus Lacedemonios suscepit. Tu, Maxime, opportune memoras Adolfum Hitler ipsum a majore parte populi sui ad summam potestatem prolatum esse, sicut plurimi 'duces' ejusdem generis. Nam qualis populus (certo saltem tempore et certis rerum condicionibus) talis 'dux'. Ceterum nihil impedit civitatem vere et rite 'democraticam' quominus foris imperiosa et vicinis regionibus maxime calamitosa fiat, cujus rei exempla ante oculos nostros nunc posita sunt. Sed infortunate, ut supra dixi, non mihi videtur inveniri posse ullus status rei publicae meliorem et probabiliorem. Valete ad vesperam, nam haec scripsi medio postmeridiano tempore... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
L
Salvete, amici.

Nunc tempus est mihi in villa montana mea (apud Cabreira mons, ubi non est interretis neque ordinatro!) paucis - fortasse XV - diebus requiescere.

Valete.
Vestri Ludovicus
R
Said to Saramago in 2004 :

"burbuja democrática" al sistema actual, en el que "el verdadero poder está en otra parte". La democracia está secuestrada, condicionada y amputada por el sistema capitalista.
Ya no somos dueños de nada más que de expresar nuestras humildes ideas, pero a nadie más que a nosotros nos importan. El mundo duerme aún...Todavía no se ha despertado.

And I can continue on what we say "democracy" is :

"¿Ha habido alguna vez algún instante de justicia para los pobres? Toda esa m... sobre la democracia y las oportunidades con las que los alimentaban eran sólo para evitar que quemaran los palacios. Claro, de vez en cuando había un tipo que salía del vertedero y lo conseguía. Pero por cada uno que lo conseguía había cientos de miles enterrados en los barrios bajos o en la cárcel, o en el manicomio o suicidados o drogados o borrachos. Y muchos más trabajando por un sueldo de miseria, desperdiciando sus vidas por la mera subsistencia. La esclavitud no ha sido abolida, solamente se ha expandido para incluir a nueve décimas partes de la población. En todas partes. Santa M...".
(de "Escritos de un viejo indecente")

Charles Bukowski nació un 16 de agosto de 1920 en Andernach, Alemania. Hijo de soldado norteamericano destinado en este país, y una joven alemana.

Meine Lieben
Regina Noctis....
latine
Publicité
Publicité