Consilium LUDOVICI nostri secutus sum et Pici Mirandulensis orationem "de hominis dignitate" legi, in loco quem ille indicabat. In qua oratione inveni multa cognitu digna, sed duo loci praesertim attentionem meam attraxerunt. In priore philosophus ille dicit:"Si quem enim videris deditum ventri, humi serpentem hominem, FRUTEX est, non homo, quem vides."( Num. 40) Quomodo hanc sententiam legenti non occurrat mentio istius FRUTICIS, qui deditus non quidem ventri in sensu hujus vocabuli proprio, sed tam cupidine dominandi orbem terrarum universum et possidendi omnium regionum opes captus et obcaecatus, ut non injuria vocari possit symbolice deditus ventri, et humi serpens (ad exquirendum petroleum, scilicet!). Altera sententia (num.128) ad aliam rem spectat, sed non est minus singularis. Citat auctor noster Pythagorae praeceptum hoc :"Cavenda in primis duo nobis significabit, ne, aut adversus solem emingamus, aut inter sacrificandum ungues resecemus". De resecandis unguibus inter sacrificandum, nihil dicam. Quid te adducere possit ut, medio sacrificio, de unguibus tuis secandis aut rodendis cogites ? Sed de emingendo adversus solem, nunquam antea audieram. Contra, a puero, semper didici non emingendum esse adversus ventum, ne bracae meae madefierent. Adversus solem autem siccari possent...
Valete, optimi lectores et lectrices, et pergite, commentariis vestris, nobis suadere lectiones utiles et jucundas...
Pastrix
PS: Valedicere velim nostro THERSITI eique optare quam jucundissimas ferias ruri (infortunate procul ab ordinatro...)