Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 juillet 2006

Cur ?

Cur, o THERSITES, te pudet aut piget menda tua corrigere ? Cur temet ipsum asinum bipedem vocas ? Nonne saepe (eheu!) nobis accidit ut erremus? Nonne sumus homines et semper proni ad cadendum in aliquam pedicam ? Nonne satius est se ipsum corrigere quam menda in iis quae scripsimus incorrecta relinquere ? Equidem nunquam dubito, cum nuntium meum relego (sero certe, nam melius erat id attente relegere antea!) postquam missum est, et errorem quemdam invenio, commentarium ilico mittere quo erratum corrigam. Et semper gratulor iis qui idem faciunt, quod probos et diligentes se praebuerunt. Sed satis superque de hac re. Iterum velim loqui de iis quae in Libano aguntur. Quousque tandem ii qui potentia militari sua abutuntur ut terram totam diruant, vastent, vacuefaciant, ita tamen ut nemo in illa famosa 'communitate internationali' eos audeat exprobrare aut objurgare ? Satis habere videntur ii qui se ipsos vocant pacis et justitiae custodes, ut conentur suos ipsorum cives ex periculo recipere... Hypocritae et ignavi ! Valete omnes ad crastinum, dormite et de meliore mundo quam hic somniate... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
De mendis recte dixisti, Pastrix bone, et idem iisdem fere verbis ipse pluries dixi. Sed hominis errare, etiam in corrigendo.
Nunc valere vos jubeo, nonnullos dies abero, i.e. ordinatore egebo, usque ad Ferragosto (sic Itali vocant Idus Augustas, vel potius, nisi fallor, xviii a. Kal. Sept.).
Si calorem suffertis, scitote in media valle Hiberi fluminis ova torrere possetis super capita Celtiberorum. Quorum cerebra paulatim liquefiunt...
L
Ad omnes amicas et amicos:

Hic hodie inveni et libenter legi Pici Mirandulensis "oratio de hominis dignitate":

http://www.gmu.edu/departments/fld/CLASSICS/mirandola.oratio.html

Valete
Ludovicus
latine
Publicité
Publicité