16 juillet 2006

Inclementia canicularis

Non melius quam hac locutione a Sidonario Apollinari in una Epistularum usurpata describi potest tempestas qua his diebus afficimur. Vix tolerabilis calor, in tota Gallia, sed sine dubio in aliis partibus Europae (in Hispania suspicor res haud melius se habere...), omnes conqueruntur, senes, anus, imprimis, sed etiam pueri et puellae in campis suis ferialibus, aestuant, aegrotant, et aliquando animo linquuntur ob hunc calorem nimium, qui etiam noctu vix diminuitur. Rerum periti se interrogant de causa hujus calefactionis aëris, quae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [5] - Permalien [#]