Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
12 juillet 2006

Quid faciam ?

Hodie, nescio qua de causa, perdifficile mihi est 'connexionem' assequi, et servare. Haec sunt arcana 'interretis', quae alienissima mihi sunt, ut jam haud semel animadverti. Itaque, brevissimus ero, et mihi satis erit vos imo ex corde salutare, optimi lectores et lectrices, dum spero nuntium hoc non interruptum iri. Fortasse difficultatum harum causa est quod temperatura altissima est, et procella cum tonitru et fulgoribus appropinquare videtur. Nam caelum subobscurum factum est, quanquam non tam sero est. Omnibus his diebus tempestas fuit procellosa. Spero crastinum diem meliorem fore, et me aliquanto longius scribere posse. Nunc autem vobis valedico, et vobis opto omnia quam optima. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
R
Querido amigo!

Esta vez, por cuestiones de tiempo no pude escribirte antes...pero estoy aquí y ahora haciéndolo.
Te envío mi afecto más sincero.
Te recuerdo que..." ¡Mi casa en mi mundo, entra en mi mundo!"
Un beso para mis amigos y otro para tí también amigo...
L
Salvete, optimi Pastrix et Maxime Hispane:

Ego, ut vos et caeteri amici, Reginae Noctis diarium visitavi et id multum dignum visendi puto. Maxime quia novum et stupendissimum poetam (quanquam anonymum) ibi apparuit...

Amplexum magnum vobis.
Valete.
Ludovicus
M
Ubi scribo: "Scio his temporibus multi feriati sunt" melius fuisset "Scio his temporibus multos feriatos esse"?. Si ita quoque creditis, sic tunc id legite.
M
Credite me, ius iurandum vobis, amici mei, do me hodie nihil alcoholis bibisse.

Sed pro certo habeo me duplo video. An non?
Amico nostro, Pastrige, sine dubio pulsus tremulus erat. Hehehe.

Ut valetis, amici?

Quamquam nullam lineam his diebus scribam, vos lego. Pergite scribendo et commentando.

Scio his temporibus multi feriati sunt. Ipse Pastrix ruri est. Sed tempus breve semper est ut in taberna retale (café-net) nuntium ponere et mittere. Ita facilis est.

Spero mensem Iulii cito finire, et ita egomet magis tempus habere ad scribendum.

Volo quoque scire si quis vestrum diarium Reginae Noctis visitavit... an dignum visendi est?

Si mihi id commendaretis, tum ibo; nisi... ;)

Estote felices.
latine
Publicité
Publicité