Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
12 juillet 2006

Quid faciam ?

Hodie, nescio qua de causa, perdifficile mihi est 'connexionem' assequi, et servare. Haec sunt arcana 'interretis', quae alienissima mihi sunt, ut jam haud semel animadverti. Itaque, brevissimus ero, et mihi satis erit vos imo ex corde salutare, optimi lectores et lectrices, dum spero nuntium hoc non interruptum iri. Fortasse difficultatum harum causa est quod temperatura altissima est, et procella cum tonitru et fulgoribus appropinquare videtur. Nam caelum subobscurum factum est, quanquam non tam sero est. Omnibus his diebus tempestas fuit procellosa. Spero crastinum diem meliorem fore, et me aliquanto longius scribere posse. Nunc autem vobis valedico, et vobis opto omnia quam optima. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité