Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 juillet 2006

Ex Mesopotamia

Nuntia quae nuper in actis diurnis legi de iis quae in Mesopotamia aguntur, in illa terra ubi olim credebatur situs esse Paradisus Terrestris (mementote Euphraten unum fluminum fuisse quod hortum Eden irrigebat), haec nuntia me revera horrore perfuderunt. Quanquam, ex quo illa miserrima terra ab alienis copiis occupata est, nunquam destiterunt calamitates omnium generum eam affligere. Sed nunc res factae sunt multo atrociores, si actis diurnis credimus, in quibus haec lego: "Homines larvati (id est: facie occultata) 'Siiti' , die Solis 9 m. Julii, paucissimis temporis momentis, plus quam 42 homines, viros, feminas, pueros, in viis Bagdadi, ob nullam causam nisi quod ad sectam Sunnicam pertinebant, crudeliter trucidaverunt". Hoc est verum bellum civile, sed sine limite, sine finibus, omnium contra omnes. Et hoc genus scelerum perpetratur cottidie, in omnibus hujus miserrimae terrae regionibus. Si legetis, cari lectores, diarium ('blogum') puellae cujusdam Iraquianae, cui titulus est "Baghdad Burning", etiam plura atrocia eventa cognoscetis, quae non possunt animos legentium in acerbam indignationem non commovere. Nonne haec sunt majoris momenti quam certamina lusoria quae totas actorum diurnorum paginas implere solent ? Valete, optimi lectores et lectrices, et quiete dormire conamini... Pastrix PS. Novum diarium Reginae Noctis nostrae summa cum voluptate visitavi, cui imo ex corde gratulor, dum spero eam tamen nos non omnino deserturam....
Publicité
Publicité
Commentaires
L
Salvete, Patrix Magister et omni amicae amicique.

Optimi feriarum dies vobis opto.

Valeatis.
Ludovicus
R
Thank you for crossing my diary.
Do not worry because I will not leave them ... my affections, you, always it is with me and this one also is my place.
I invite you, Pastrix, to share personally my house, because my heart is big and estimates and respects you.
You can write in Latin, if you prefer it, or in the language that you wish. You are my Mentor, because of it I consider your company to be important.
I wait for you fervently!
Kisses and embraces for you, wishing happiness and eternal love them!

Regina Noctis
latine
Publicité
Publicité