30 juin 2006

De linguis

Carolus Quintus, imperator Germanus et rex Hispaniae, perfecte sciebat omnes linguas quae in usu erant in variis regionibus imperio suo subjectis : Germanicam, Hispanicam, Gallicam, Italicam, Batavicam, aeque callebat. Sed fertur quodam die, cum de sua facultate loquendi in his diversis linguis cum amicis suis dissereret, confessum esse se non promiscue quibuslibet linguis uti." Ego enim, ait, cum amicis meis colloquor Gallice, nam lingua est amicitiae; cum feminis confabulor Italice, nam lingua est amoris; militibus impero... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:10 - Commentaires [10] - Permalien [#]

29 juin 2006

Fortunatus sum...

Re vera fortunatus sum, immo fortunatissimus, quod diarium meum allexit tales lectores et lectrices ! Quae varietas in eorum commentariis, quae poësis saepe verbis delicatissimis expressa, quae urbanitas in facetiis, qui affectus et sensus in colloquiis quae inter lectores instituta sunt, quae animi acies in sententiis de variis vitae questionibus ab iis prolatis ! Videte quam moveant admirationem et amorem omnium verba delicata nostrae REGINAE NOCTIS, in quacumque lingua (et quot linguis utitur!) se exprimat ! Audite quid narret... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:48 - Commentaires [10] - Permalien [#]
28 juin 2006

Mas an femina ?

Haec est quaestio jam dudum inter homines (et deos, ut videbimus!) proposita de mare et femina, uter sit beatior et fortunatior. Olim Graeci, qui de omnibus quaestionibus fabulas vel mythos fingebant, narrabant controversiam quondam natam esse in Olympo inter Jovem et Junonem de hac re. Juppiter enim, cum sorore-uxore sua jocans, dicebat : "Major vestra (id est: feminarum) profecto est // Quam quae contingit maribus ... voluptas" (Ov.Met.III, 320). "Illa negat. Placuit, quae sit sententia docti// Quaerere Tiresiae. Venus huic erat... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:48 - Commentaires [3] - Permalien [#]
27 juin 2006

De aliis rebus...

Hac nocte de certamine pedifollico non loquar. Nam dum gaudeo quod grex noster Caeruleus victoriam adeptus est, non possum eodem tempore non dolere quod Hispani, qui haud minus nobis cordi sunt quam Galli, fortuna nimis adversa usi sunt. Itaque de aliis rebus mihi loquendum est. Sed de quibus rebus ? De tempestate ? Amoena est et aestiva. De valetudine mea ? Optima est, gratias diis ago. De occupationibus meis ? Paucae sunt et minime molestae. Feriae aestivae enim brevi tempore incipient, et ego quoque ad eundum rus me praeparo. De... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [3] - Permalien [#]
26 juin 2006

De duobus Emmanuelibus

Amicus noster THERSITES, in commentario suo, mentionem fecit doctrinae duorum Emmanuelium, qui sunt Jesus Nzarenus et Kant Regismontanus...Hic, ait Thersites, "sic vivere nos suadebat tanquam si ratio vitae nostrae ratio universalis esset futura". Pulchra formula, mehercle, sed quomodo aptari potest in vita humana cottidiana ? Debemusne, quoties hoc vel illud agimus, nosmet ipsos rogare :" Mihi cavendum est: quid si omnes homines in toto terrarum orbe idem quam ego facerent ?" Primum haud puto hoc fieri posse, nam sunt tot mores,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:48 - Commentaires [1] - Permalien [#]
25 juin 2006

Superbia...

Heri Saturni die 24 m. Junii celebrabatur dies 'Superbiae homosexualium', quo complura centena milia hominum utriusque sexus (vel trium sexuum, nam intererant quoque homines qui transierant ab uno sexu in alterum, qui sese vocant 'transsexuales') per vias Lutetiae et aliarum urbium deambulabant, aut in carribus vehebantur plenis musicorum et saltatorum, ut exigerent aequalitatem inter homosexuales utriusque sexus et heterosexuales, in eo quod pertinet ad munera adipiscenda, ad matrimonium, ad adoptionem liberorum et ad omnia jura... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:36 - Commentaires [3] - Permalien [#]

24 juin 2006

Victoria !

Heri duos nuntios gratissimos accepimus. Primus est gregem Gallicum in certamine pedifollico vicisse Toganos, qui tamen non habebantur hostes tam timendi, nam jam remoti erant a competitione ! Sed, utcumque res se habebat, Gallis iter suum pergere ad finem certaminis non licebat, nisi Toganos illos vicissent duobus minimum punctis. Nolite me rogare cur grex Toganus, jam remotus a competitione, si tantummodo uno puncto victus esset, Gallos, qui non antehac victi erant (si quidem bene intellexi), sed ex aequo e certaminibus prioribus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 11:09 - Commentaires [7] - Permalien [#]
22 juin 2006

Musa ex carne et ossibus...?

In commentario suo pretioso Ludovicus noster citat poëmation a Robeno Dario composito cujus ultimus versus sonat : "Optima illa est Musarum, cui sunt caro et ossa ". Musae jamdudum nullae nos visitaverunt. Olim fuit THALIA quaedam quae nobis favebat commentariis suis semper urbanis et facetis. Postea nescio qua de causa subito evanuit... Si forte hae lineae sub oculos ejus incurrerint, eam oro atque obtestor, ut certiores nos faciat de praesentia sua, nam sine Musa, quomodo possumus quicquam lectu dignum scribere. Quod vero ad deas... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [8] - Permalien [#]
21 juin 2006

Musica !

Hac nocte in tota Gallia, sed prasertim Lutetiae, et, ut puto, in aliis quoque regionibus Europae ad instar Galliae, celebratur Musica. Ubique in urbe nostra, in omnibus vicis, viis, quadriviis, triviis, compitis, plateis, audiuntur instrumenta et voces, et omnia genera operum musicorum, alia a gregibus jam celebribus, alia a quibusdam qui valde cupiunt quondam celebres fieri, publico proponuntur. In locis quibusdam cantor unus solus aut cantatrix una, fides pulsans citharae suae, allicere conatur auditores, aut etiam canit pro se... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [4] - Permalien [#]
20 juin 2006

Solstitium...

Haec et proxima nox sunt brevissimae anni, nam congruunt cum solstitio aestivali, quando sol, ut aiunt, stare aut consistere videtur. In nostris regionibus scilicet, nam in altera parte orbis terrarum hodie incipiet hiems. Ergo Regina nostra, si vult augere regnum suum, debebit migrare in hemispherium meridionale. Hic enim, sed praesertim in terris magis septentrionalibus, ut in urbe Petropoli in Russia, sed etiam Lubecae, ubi vivit noster Caputsaxiens, tempus ejus regni omnino deminutum est. Ne anxii tamen simus de ejus sorte, Regina... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [8] - Permalien [#]