Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
7 juin 2006

Numerus maleficus

Heri quidam homines totum diem tremuisse dicuntur, calamitates terribiles exspectantes. Cur ? Quia numerus diei erat ille qui, in Apocalypsi, numerus bestiae vocatur. Mementote : "Numerus ejus sexcenti sexaginta sex", id est 666 (notis arabicis, ut aiunt, nam cum Acolypsis scripta est, non ita scribebatur, sed litteris graecis quae erant 'khi' = 600, 'xi' = 60, digamma = 6, quod significat primos lectores illius libri non potuisse animo fingere hunc numerum expressum nota 6 ter repetita, ut apparet hodie..). Utcumque res se habet, nonnulli creduli putarunt finem mundi appropinquare illo die 6/6/6, maxime hora sexta, minuta sexta, minuta secunda sexta. Brrrr. Sed nihil singulare accidit, praeter calamitates solitas, cottidianas : homines numerosos crudeliter interfectos in Mesopotamia, in Somalia, in Timore (insula vere digna nomine suo) et in aliis partibus terrae. Si forte Bestia illa vult praesentiam suam indicare calamitatibus revera ingentibus, debebit invenire res novas etiam terribiliores quam nunc; adeo sumus assuefacti omni generi infortuniorum !..Ut concludam has cogitationes de credulitate hominum, dicam, contra ac nuper hic scripsi : Non beatus qui credit, sed valde infortunatus, si talia omina vel tales praedictiones metuit... Valete, fidelissimi lectores et lectrices, Caputsaxiens, Ludovice, Regina Noctis, Karklau, Juli Caesar (Ave!), Maxime Hispane, Pseudole, Albine, et alii, et pergite nobis favere commentariis vestris. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
In loco "noctis regens" lege, quaeso, "noctem regens"
Valete Ctss.
C
Si carmina componere possem, tuam famam, Regina Noctis, pectore pleno canere praeferrem. Quia vero Saxo, ut iam olim vicinus Frisius, parum habet cantare, litteras profanas exarans ad Pastricis diarium reveniam.
Tibi, o Pastrix, multas gratias ago, cum exemplo hominis finem mundi stulte timentis occulos nostros patefeceris. Ex quo sententiae proverbii generales abunde falsificatae sunt.
Cur vero illud proverbium de sua veritate defecta nos tam diu decipiebat? - Syllogismum legitimum simulans in errorem credulitatis duxit. Sed negatio "sapientis" est homo "insipiens", neque beatus.
Quis sit princeps dux in viam credulitatis? - Marcus Evangelista 16,16:"qui crediderit ...salvus(=beatus) erit, qui vero non crediderit(=dubitaverit), condemnabitur".
Quis erat auctor primus secundae de sapienti clausulae? - Aristoteles, Metaphysica A 2 982b/10 ssq :"in consequentia mirandi et dubitandi homines et olim et nunc sapere inceperunt" Valete,amici et amica, noctis regens, atque Pastrix illustrator
vester Caputsaxiens
L
Ave, Regina Noctis:

We all love you, even when our manhood looks somewhat clouthy (this does not aplly to my brother Maximus, your favorite for the best reasons)...

Ave, Maxime, frater mi:

Nam, ut canebat homonimus meus (Luis de Camões), si Dea nostra Regina Noctis te sperat, nihil magis sperare possis...

Valete Omnes et felices estote.
Ludovicus
M
Dii me favent, sed dea me curat!

Avete amici.

Optime Ludovice, frater mi (quia eiusdem provinciae Romanae sumus, nam tota Hispania appellabatur - quamquam divisa primum partes duas [ulterior-citerior] et postea tres [Tarraconensis- Lusitania- Baetica]... et hodie millias [stultitiae humanae causa]), tibi testis ago: Dea una pro me, miserum mortalem, cura atque procura. Num quid melius habere potest? Nihil maxima laetitia mihi fiat!

Cum dea fatur, scintillae ubicumque enascuntur et scintillant; adeo ut invidiae pleno ipse Iovis –mihi ignoscat– erubescit et ab Olympo sicut leo irato tonante fremit.

Tametsi adhuc haec dea me confundit et intricat. Cur? Perfacile, quia variae linguae ab ea utantur, et saepe, sine dubio in animo suo stat, menda includit. Itaque ab scriptis suos inferre unde venit non possumus.

Sed naturae instictus meus videt in ea micam Freiae, filiae Niordis, quam ob rem inquietiorem Votanem Iove animo meo percipio.

Multa autem oscula tibi, dea mea curante. Adveniet dies quo unde venis sciam et sciemus.

De nuntio Pastricis hesterno dicere volo, nos tantum scimus nihil heri magnitudine rara accidit; sed forsitan ab improba arbore balanus quaedam improbior ceciderit... et in quibusdam annis... exsurgat!

Memento sententiam Quinti Curtii: “parva saepe scintilla magnum incendium insperato excitat”!
Verum etiam est quam heri haud VI-VI-VI fuit, sed VI-VI-MMVI, et –si non fallor– cabbala iudea omnes numeros summam conficit.

Valete et felices estote.

Vestri Maximus.
R
Ad Ludovicus
Gratias ut dici solet. Hoc mihi cordi est ad carminam et hominum cum magnificentia .
latine
Publicité
Publicité