31 mai 2006

Nunc scio...

Heri in hoc diario me ipsum rogabam quid prodesset scribere si nemo me legeret neque ullum commentarium mitteret, exclamabam:"Ubi sunt?" Nunc denique tandem scio... Quid prodest ? Videtur esse hoc diarium quasi locus hospitalis quo conveniunt viri et feminae ex diversis gentibus orti et diversis linguis utentes, qui inter se colloquuntur, etiamsi aliquando de rebus quae nihil commune habent cum argumento in diario tractato. Et ego partes ago hospitis qui libenter eos audiunt et gaudet eorum praesentia. Quid refert, si forte evenit ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [2] - Permalien [#]

30 mai 2006

Ubi sunt ?

Ubi sunt, quaeso, omnes qui olim nobis commentarios suos mittebant ? Ubi jacent ? Cur tacent ? Hoc ad memoriam meam revocat hoc epitaphium jocosum quod dicitur scripsisse maritus garrulitate uxoris suae fatigatus, quod erat : " HIC JACET, TACET, PLACET " Sed mihi quidem omnino non placet istud silentium profundum, quod ex aliquot diebus hic regnat. Ubi sunt illi Hispani qui semper habebant quod narrarent, illae Gallae quae nos hilarabant facetiis jocisque suis ? Omnesne evanuerunt ? Nemo illorum vel illarum jam nos visitat? ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [5] - Permalien [#]
29 mai 2006

Ex imo corde...

Quae eloquentia, carissima Regina Noctis ! Cum commentarium legimus, re vera sentimus verba quae scribis ex imo corde tuo oriri. Spero multos lectores, multas lectrices ea lecturos vel lecturas. Non dubito quin plerique tibi assentiantur. Praecipue ii qui Hispanice legunt et fortasse sunt aptiores ad comprehendas querelas tuas de sorte miserorum populorum Americae Latinae. Ego ipse studiosissime legi, et intellexi quae scripsisti, nam linguam Hispanicam didici, quanquam fortasse si conarer in ea scribere, multa menda committerem.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:36 - Commentaires [0] - Permalien [#]
27 mai 2006

Ad Reginam Noctis

Salve, maxime honorabilis Regina Noctis. His proximis diebus commentarii tui multiplicati sunt, et in diversis linguis. Illum qui scriptus erat Graece, legere et intellegere non potui. Nam multae litterae erant mutatae, ut fieri solet cum ordinatrum non bene oboedit scriptori alphabeto non latino utenti. Aut fortasse id solum mihi evenit, quia ordinatrum meum a Mac est fabricatum, dum alia optime accipiunt textum Graece scriptum...Utcumque res se habet, ceteros commentarios tuos, augusta Regina Noctis, omnes bene intelleximus.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:23 - Commentaires [1] - Permalien [#]
26 mai 2006

Rediit hiems

Lutetiae, et, ut conjicio, in reliqua Gallia, his proximis diebus, temperatura subito descendit (quod insolitum est praecipue die Ascensionis) . Vestes hiemales, quae jam inclusae erant in arcas vel in riscos, ubi mansurae erant usque ad hiemem proximam, extrahi debuerunt, ut a frigore tam Siberiano quam intempestivo corpora nostra tueremur. Quid evenit terrae nostrae miserrimae, in qua tempora anni, ver, aestas, autumnus, hiems, tam mixta sunt, ut nemo unquam sciat quomodo vestire se debeat...? Homines periti certant "Adhuc sub... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:47 - Commentaires [0] - Permalien [#]
25 mai 2006

Nihil nisi bene...

Nemo mihi respondisse videtur ad ea quae de Ascensione Christi, quae hodie celebrabatur, heri scripsi. Spero me neminem offendisse, cum dicerem me mirari quo Jesus ascendisset... Si ita res se haberet, me paeniteret de hac re opinionem meam protulisse. Sicut enim de mortuis, de religionibus nihil nisi bene. De omnibus religionibus dico, nam re vera omnes mihi videntur similes. Omnium fundamentum est fides, et mea quidem sententia credere et scire sunt res diversae et contrariae. Mahometani quoque credunt prophetam suum in caelum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:55 - Commentaires [1] - Permalien [#]

24 mai 2006

Ascensio

Cras celebrabunt Christiani ascensionem Christi. Res vere admirabilis. Tempore quo narratum est hoc eventum, credebatur caelum esse quod vocabatur 'firmamentum', id est quasi tectum quoddam supra terram positum, quod dividebat, ut scriptum est in Genesi, "aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum". Optime. Ergo, si quis ascendebat in caelum, et attingebat firmamentum, transire poterat trans hoc tectum et in fine consistere 'in caelo', quae erat sedes Superum, id est Dei vel deorum et omnium caelestium. Res... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:51 - Commentaires [0] - Permalien [#]
23 mai 2006

"Reverti"

Hodie ivi ad theatrum cinematographicum, ubi novissimam pelliculam Petri Almodovar vidi. Quae inscribitur "Reverti" vel "Redire", Hispanice "Volver". Ut ceterae pelliculae ejusdem auctoris, haec mihi valde placuit. Felices Hispani, qui tam ingeniosum auctorem cinematographicum habetis ! Quem, ut bene scitis, Galli quoque magni aestimant. In hac pellicula sunt res multae jucundae, quanquam multum de mortibus agitur, et de phantasmatibus. Ut saepe fit in operibus ejusdem auctoris actio est fere melodramatica, et fortasse haud veri... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [0] - Permalien [#]
23 mai 2006

Brevissime

Brevissime, carissimi amici, vobiscum hac nocte colloquar. Nimis tarde est. Jam media nox praeteriit. Sed propositum tenaciter servare volo, ut cottidie aliquid scribam: nulla die sine linea. Quanquam fere nihil habeo quod scribam. Tantummodo cupio salutare lectores et lectrices, si sunt qui me sequantur. Et bene scio eos esse, etiam si non scribunt, sive quia occupatiores sunt quam ut iis vacet tempus sedere ante ordinatrum suum ut commentarium mittant, sive quia nesciunt in qua lingua sibi exprimendae sint sententiae, adeo multae... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:13 - Commentaires [2] - Permalien [#]
21 mai 2006

S.I.D.A.

Hodie interfui decursui vel deambulationi quae facta est per vias Lutetiae, a sodalitatibus praeparatae vocantibus ad pugnandum cum morbo illo maxime mortifero cujus nomen Gallice quidem breviatur litteris S.I.D.A, Anglice vero A.I.D.S. Omnes certe (infortunate!) audiverunt de hoc morbo qui jamdudum per totum terrarum orbem disserpit , sed imprimis in Africa, ubi medicamenta ad eum curandum apta sunt cariora emptu quam ut homines hoc morbo affecti decenter sanari possint. Dum in Europa aut in America, id est in terris ditioribus,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]