Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 mai 2006

Rediit hiems

Lutetiae, et, ut conjicio, in reliqua Gallia, his proximis diebus, temperatura subito descendit (quod insolitum est praecipue die Ascensionis) . Vestes hiemales, quae jam inclusae erant in arcas vel in riscos, ubi mansurae erant usque ad hiemem proximam, extrahi debuerunt, ut a frigore tam Siberiano quam intempestivo corpora nostra tueremur. Quid evenit terrae nostrae miserrimae, in qua tempora anni, ver, aestas, autumnus, hiems, tam mixta sunt, ut nemo unquam sciat quomodo vestire se debeat...? Homines periti certant "Adhuc sub judice lis est", ut ait Horatius. Alii dicunt hujus rei causam esse calefactionem Planetae, alii foramen quoddam in stratura ozonii factum, alii alias causas profert. Quis recte dicit ? Nescio. Sed ita res se habet. Ultimis diebus mensis Maii, nonne est insolitum frigus hiemale pati debere ? Valete, optimi lectores et lectrices, et bonam noctem habete somniorum dulcium plenam. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité