Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 mai 2006

S.O.S.

Succurrite, o sodales ! Lingua Romana circumdatur linguis barbaricis. Ut Ovidius in terra Getarum, vix possum meminisse aliquot verborum Latinorum, adeo cingor sonis insolitis. Una scribit Germanice primum, deinde Batavice. Alter Anglice. Tertius Sarmatice. Usque adhuc, sola Hispanice aut Gallice fas erat scribere, nam hae duae linguae sunt filiae legitimae matris nostrae communis. Sed nunc, quid faciamus ? Maximus saltem libenter partes agit interpretis voluntarii, et vertit in Latinum diversos commentarios in linguis alienis scriptos. Gratias tibi agimus, Maxime, pro tua benevolentia. Utcumque res se habet, semper optavi, ut hoc diarium fieret 'internationale', hoc igitur erat in votis, ut ait Horatius. Ergo ne desieritis, carissimi lectores, carissimae lectrices, nobis favere commentariis vestris, in quacumque lingua volueritis. Maximus vertet... Addere debeo me valde delectari his commentariis, maxime Reginae Noctis, quae, ut ita dicam, sanguinem novum attulit diario. Dea venatus, an dea amoris et pulchritudinis ? Ambae nobis sunt gratissimae. Nonne amor est venandi genus ? Nonne nos attrahit aeternum Femininum ? Valete, omnes lectores et lectrices omnium gentium. Et somniate dulciter. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
J
Tussen de godinnen werd verloren. Maar Pastrix... niet, wanneer de schoonheden waaraan rond een krant uitgaan?
K
"они свели меня с ума. Какова связь между королевой ночи и Дианой - королевой охоты... а с Венерой ещё хуже "
J
Volo esse prudens.<br /> Cum rosam, regina Noctis, viderat, tunc incipere ver arbitrabatur.<br /> <br /> <br /> Vale . Valete et vos, musae, amicae et amici et nolite amicum Pastricem deserere.
latine
Publicité
Publicité