Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 mai 2006

superstitio

Hodie est dies tertius decimus mensis. Tredecim : numerus malae famae, in Gallia saltem. In aliis regionibus ? Nescio. Dicitur enim hic numerus esse nefastus. Una ex multis superstitionibus. Sicut, exempli gratia, salinum in mensa reversum, sub scalis transitus, felis nigrae occursus, duo cultri in mensa decussati, petasus in lecto cubiculi positus, et mille alia omina infausta. Sed pessima rerum est numerus tredecim. Ita ut si, forte in convivio quodam tredecim convivae inveniuntur, herus et hera omnibus modis usuri sint, ut hoc omen evitent, sive distribuendo hospites in mensas diversas, sive invitando vel tardius novum hospitem, ut numerus fiat quattuordecim. Unde orta est haec superstitio ? Dici solet malam istius numeri famam ortam esse ab illa cena ultima quam Jesus cum discipulis suis duodecim celebravit pridie mortis ejus. Nam convivae illius vesperae reapse fuerunt tredecim... In aliis regionibus sunt alii numeri infausti. Exempli gratia, in Italia dicitur numerus XVII (septemdecim) esse maxime nefastus, et id propterea quod, si litterarum ordinem in eo permutas, apparet vocabulum VIXI, quod significat 'mortuus sum' ! Apud Sinenses autem dicitur numerus 4 malam famam habere, quia pronuntiatio ejus non longe abest a verbo quod significat 'mori', accentu solum tenuiter differente. Nonne in aliis regionibus Europae sunt aliae hujus generis superstitiones, de quibus lectores nobis scribere possint ? Nunc dormire quiete potestis, optimi lectores et lectrices, nam dies 13 'infaustus' brevi finietur, quem sequetur dies 14, ille prorsus innocuus.. Valete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Maximus Pastrice et ceteris amicis s.p.d.

Multa admiratione vidi quam similes superstitiones gallae quibus hispanis. Omnes, praeter cultri duo in mensa decussati, quod nobis autem forfex aperta vel decussata est, aequales superstitiones sunt.

Scio in Germania numerus nefastus 10 (decem) est. Si germanus quidam hoc legit, quæso id confirmet.

Quod in nobis, hipanis, pessimum est quando praeterea dies decimotertius etiam dies Martii sit. Dies periculosissimus consideratur. Ecce probervium hispanum est quod ait: "die Martii neque nuptias agas neque in navem conscendas".

Iam quod Hispaniae est vobis dixi. Spero alii nobis dicant quod in terris suis sit.

Estote felices

Maximus Hispanus
latine
Publicité
Publicité