Heri vobis narrabam me studere litteris Aegyptiacis antiquis. Ita ante aliquot diebus operam dedimus stelae cuidam quam Aegyptologi vocaverunt tempore quo eam invenerunt, Stelam Israëlis, nam in ea primum lectum est nomen hujus nationis. Re vera, stela constat ex 28 lineis, et nomen Israëlis apparet in paenultima earum, cum nominibus aliarum nationum ejusdem regionis: Canaan, Ascalon, Gezer et Syria. Textus insculptus est anno 5 regni Merenptah, successoris celeberrimi Ramessis Secundi, id est anno 1224 ante Christum natum. Illo tempore igitur Israël videbatur esse una ex multis nationibus quae incolebant in parte Asiae proximae ab Aegypto, ut Canaan, Syria et aliae. Et quid narrat Stela de Israëli: "Israêl diruta est, semen ejus jam non est". Ergo prima mentio hujus nationis significat eam jam non esse !!! Nimirum ortae sunt multae disputationes inter homines peritos, rogantes quae relatio exsistere posset inter stelam Aegyptiacam et historiam Israëlis a Biblia narratam....Fortasse cras amplius loquemur de hac re...Hodie satis superque.
Valete omnes et dormite bene.
Pastrix