Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
11 mai 2006

De me et studiis meis

Hodie nulla commemoratio celebranda. De me ipso loquar. Jam ante aliquot menses semel fassus sum me maxime delectari studio linguarum, sed imprimis linguarum mortuarum, quod vocavi 'necroglossophiliam', id est 'amorem linguarum mortuarum'. Cur ? Fortasse quia et mihi aures non sunt satis subtiles, et perdifficile est satis accurate pronuntiare sonos linguarum vivarum, ut et bene intellegam quae mihi dicuntur, et bene exprimam quae dicere cupio. Itaque malo linguas quibus nemo jam loquitur, aut si quis iis mecum loquitur (ut Latina lingua, exempli gratia), eum non offendit mea pronuntiatio. Inter linguas quae ita didici, non ut iis loquerer, sed ut libros aut documenta in iis scripta legerem, praeter Latinam, sunt Graeca (antiqua), coptica et hieroglyphica (pharaonica) quae duae sunt reipsa una, nam coptica orta est a pharaonica (ut linguae Neo-Romanae a lingua Latina), sed post quattuor milia annorum et mutationem modi scribendi (nam coptica litteris Graecis et aliquot aliis propriis utitur), et insertionem multorum vocabulorum graecorum tempore christianizationis Aegypti, differentiae inter eas factae sunt ingentes. Nihilominus didicisse unam ex duabus auxilio maximo esse potest ei qui discere alteram cupit. Ecce vobis studia mea nunc temporis. Valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
M
Multies in actis diurnariis vidi quod hispanice "pasatiempos" (oblectamina) nuncupatur, et in quibus genus ludi est quod significationem signorum vel symbolorum quorumdam invenire consistit. Hoc genus ludi "hieroglyphicum" appellatur.

Fac ut mihi dicas, si quod tu scis utile ad inveniendum solutionem istius ludi est. Hahahahaha.

Ignosce mihi, amice. Simpliciter iocabam. Hahahaha.

Nihil magis dicam. Hahahahaha.

Vale tu, amice Pastrix, et valete vos, amici lectores. Hahahahaha.

Maximus Hispanus vestri, qui hac tantum deambulat. Hahahahaha. ;)
latine
Publicité
Publicité