In Gallia est consuetudo et civibus et principibus maxime grata : consuetudo commemorationum. Per totum annum quaeruntur (et inveniuntur) occasiones commemorandi aliquid, sed inter anni tempora nullus mensis locupletior commemorationum quam hic, mensis Maius. Attendite, quaeso. Post primum mensis, diem operariorum (quo operarii ipsi non laborant), venit octavus dies quo celebrabatur anniversarius armistitii quod bello mondano secundo (feliciter nobis quidem!) finem fecit. Oblitus sum septimi diei, qui erat non commemoratio, sed tamen dies festus (et festivus), risui dedicatus (de quo locutus sum in hoc diario illo die). Die nono, celebrabatur Europa. Denique hoc ipso die, decimo mensis, celebrata est sollemniter coram omnibus civitatis principibus commemoratio decreti (tempore Secundae Reipublicae facti, ante centum quinquaginta octo annos !), quo servi nigri in coloniis Gallicis transmarinis libertate donabantur. Gaudendum nobis est certe his commemorationibus, quae memoriam renovant eventuum gratorum, sed non possumus nos ipsos non rogare: Quid profuit ? Aut quid prodest ? Post armistitium belli mundani secundi, nunquam desierunt homines bella gerere, non quidem tam atrocia quam illud, sed continua et tamen cruentissima, ut nunc etiam in Mesopotamia, ubi bellum omnium contra omnes crudeliter saevit. Quod autem ad servitutem pertinet, cottidie per televisionem accipimus et in actis diurnis legimus hodieque miliones hominum in compluribus terris servos veros exsistere, et fortasse crudelius tractari nunc quam antiquitus...
Valete, optimi lectores et lectrices, et favete nobis commentariis vestris.
Pastrix