Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
30 avril 2006

Ex nihilo nihil

Est vetus adagium quod dicit nihil ex nihilo oriri posse. Quis hanc sententiam primus protulit ? Lucretius poëta, qui fuit Epicuri discipulus, ait in libro suo 'De Natura Rerum': "Nil posse creari/ de nihilo". Persius vero in una ex Satiris suis dicit : " Gigni / de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti" . Sed primus qui protulit verbis certis hanc sententiam est Boëthius philosophus cum scripsit in libro suo 'De Consolatione Philosophiae': "Nam nihil ex nihilo exsistere vera sententia est". Itaque hodie, cum nihil novi mihi acciderit, neque boni (eheu!) neque mali (deis gratias!), nihil habeo quod scribam in hoc diario. Et, ut mihi videtur, ita quoque res se habet apud meos lectores, qui his proximis diebus nihil invenerunt quod mitterent. Spero hunc statum rerum non duraturum neque mihi neque eis. Cras erit prima dies mensis Maii, quo semper aliquid evenit. Est enim dies festus ab omnibus operariis ubique terrarum celebratus, et permultae populi concursationes hac occasione in viis urbium, praesertim Lutetiae, fieri solent. Ergo ad crastinum diem valete, optimi lectores et lectrices, et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité