Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
29 avril 2006

Fabula Gohana

Goha est persona fabulosa Aegyptiaca quae sub specie hominis stupidi, aliquando se praebet sapientiorem quam multi docti homines. In fabula tamen quam narraturus sum, stoliditas ejus sola ostenditur. Quodam die Goha a foro asinario domum redibat, ubi decem asinos hero suo emerat. Cum via longior et molestior ei videretur, quam ut pedibus iter faceret, insidere in uno asinorum statuit, sed, antequam in viam se daret, numerare asinos voluit, ut certior fieret omnes adesse. Sed, dum numerat, omnino omisit eum in quo insidebat, ita ut solum novem numeraret. Vehementer sollicitus ex asino descendit, et iterum numerat gregem. Invenit decem animalia. Firmatus animo, iterum insidet in asino, et, ut tandem omne dubium praecidat, ab integro enumerat bestias. Iterum novem solum repertae sunt. Tunc ex asino suo invitissimus descendit, dicens :" Malo iter facere pedibus et servare decem asinos, quam quiete et pigre vehi et novem tantum ad herum meum adducere. Valete, optimi lectores et lectrices. Spero hanc fabulam vobis placuisse. Bonam noctem vobis opto. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité