Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 avril 2006

Adsum

Ecce ego adsum, optimi lectores. Ex villa mea montana vobis iterum scribo. Tempestas hic est frigidior quam in urbe. Hodie quoque paululum pluit. Quod pertinet ad usum ordinatri, non est tam commodus, fateor, ruri quam Lutetiae, quia hic uti non possum celeri transmissione (ADSL) qualem habeo in domo mea urbana. Itaque fortasse breviora nuntia mittere cogar. Sed vos, lectores, nolite desinere scribere commentarios vestros. Cottidie ergo avidissime sperabo me eos lecturum esse. Ne relinquatis me in solitudine, nam villa mea vicinos fere non habet, sita est enim extra viculum quemdam, ubi nullae sunt tabernae : quoties aliqua re egemus, autoraedam conscendere debemus, ut res nescessarias emamus in oppidum quod hinc abest decem chiliometra. Itaque de solitudine loquor, quanquam hic vivo cum familia mea. Ceterum mihi fatendum est, me melius hic spirare quam Lutetiae, et quietius dormire. Nullus tumultus, silentium, ante villam vix una aut altera autoraeda transit diurno tempore; noctu vero, nulla. Etiam vaccarum mugitus non sunt, nam omnes vaccae evanuerunt, nam nimium lactis faciebant, itaque Europaeis legibus effectum est ut rustici cogerentur desinere vaccas educare...Itaque nullar vaccae jam in vico exsistunt... Et emere cogimur lac pulvereum aut 'pastorizatum', in loco lactis quod ex uberibus vaccarum mulgebatur. O tempora ! Valete, optimi lectores et lectrices. Et opto ut tam quiete quam ego dormiatis... Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité