Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 avril 2006

Pessimismus/Optimismus

Hodie audivi sententiam vere admirabilem, quae dicitur prolata esse ab Antonio Gramsci, illustrissimo homine politico Italo. Haec est: " Pessimismus rationis, optimismus voluntatis ". Nonne vobis quoque, amici lectores, haec sententia videtur respondere curis et sollicitudinibus nostris praesentibus ? Est quoque altera sententia quae dicit, ab illa omnino haud aliena : " Age quasi esses semper victurus, vive quasi esses cras moriturus". Id est: Ratio nos docet mortem nobis quolibet temporis momento minari, quod argumentum est pessimismi, sed tamen agendum est dum vivitur, quod argumentum est optimismi. Similis sensus significabatur ab Antonio Gramsci in re politica: Ratio nos docet res in mundo praesenti non bene se habere : pessimismus rationis; sed nihilominus oportet agere ad efficiendum mundum meliorem, itaque voluntas nostra debet esse optimitica. Ergo, optimi lectores, non desperandum est, dum voluntas nostra manet firma et fortis. Valete omnes, qui hoc diarium legitis, etiamsi nihil respondetis..., et dormite quiete. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité