Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
2 avril 2006

Tempus fugit !

Quam recte canit Vergilius poëta : "Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus !" Etenim hiems quae tam longa nobis visa est nunc abiit, eamque secutum est ver, et jam videmus aestatem appropinquantem. Hoc quidem in nostra parte orbis terrarum, nam oblivisci non debemus, nos nunc habere lectores in regionibus meridionalibus, ubi, contra, autumnus incepit, et mox veniet hiems. Nonne, Josephe Benigne, qui heri demum nobiscum convenisti, et in urbe Lima habitas ? Hic igitur ver incepit, sed temperatura nondum calida facta est. Sol vix apparet, et saepe pluit. Mox venient feriae vernales, quae Lutetiae incipient in hujus hebdomadae fine. Quo tempore ego proficiscar in Sabaudiam (vulg.Savoie), ubi habemus domum montanam. Ibi agam tempus feriarum, quindecim circiter dies, sed spero fore ut possim pergere hoc diarium scribere et vobiscum communicare. Valete, amicae et amici fideles, et (si tamen vobis est quoque tempus cubitum eundi) dormite suaviter.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité