Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
22 février 2006

congregamini !

Quis non meminit hujus kerygmatis (fr.anglice:'slogan') quod, tempore quo communismus internationals florebat, in prima pagina ephemeridis cui titulus erat 'Veritas' (russice: Pravda) in omnibus Unionis Sovieticae linguis inscriptum erat : PROLETARII OMNIUM GENTIUM, CONGREGAMINI ! Cur nos eodem kerygmate non utamur, clamantes : LATINISTAE OMNIUM GENTIUM CONGREGAMINI ! ? Nonne Latinistae tam digni sunt qui congregentur, quam proletarii ? Praesertim si iidem sunt et Latinistae et proletarii ! (mdr !!! N.B. mdr = mortuus dementer ridendo, anglice: lol). Jam sumus plus decem numero, qui Latinitatem colimus in hoc diario. Sed fortasse multi alii sunt, qui id legunt sed nullum commentarium mittunt. Gratias vobis ago maximas, Maxime Hispane "qui hac deambulas", Claudia quae semper habes quod scribas, Karklau versuum amator, Planseldon Graecae linguae studiose, Thalia quae melius intelligis quam videri vis, et omnibus aliis. Valete omnes et pergite nobis favere. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
V
Hispania olim optimos habere equos dicebatur; sic affirmat Maximus Hispanus Gladiator in eiusdem nominis filme.

Certus fio nunc eam optimos quoque Latinos habere scriptores.

Vobis omnibus (ex quibuscumque nationibus) salutem dico.

Veterator
M
Nonne ad huc sciviste, mi vetule amice, me ipse fuisse?!

Quanti et qualem res dixi, nonne ex eis collegisti?!

Ego ens sum, atque etiam pars entis. Ufff!!

Paucis ante diebus iam scripsi "Bonum est amicos ubique invenire". Et in eis, tu es!!.

Bene, Pastrix. Hora est orando, nam hispanica classis apud te venta est, et Karklau audacissimus iucundissimus eius gubernator.

Ut semper, ... hac tantum deambulabam.

Magnus amplexus amice, et vobis etiam, sodales.

Maximus D. Meridius "Hispanus"

Valete!
K
Gratias tibi maximas ago pro deligendis pulcherrimis verbis (escrito)...pro deligendo pulcherrimum verbum "AMICITIA" (coloquial)

Gracias de veras, de todo corazón, gracias por dedicarme esa bella palabra que es la amistad, ya sabes que puedes contar conmigo para lo que necesites...sigue estudiando, sigue avanzando en este bello idioma que nos une que es el "latín"...chau chau Carmen.
C
Gratias tibi ago pro tua vera amicitia (gerndivo??? )
K
Carmeeeeeeeeeeennn Ubiiiiiiiiiii eeeeeeeeees?
In litore meae insulae , currens huc et illuc, tuum primum verbum in lingua latina quod me pollicitus es..quaero.
Neque lagoenam neque ullum verbum invenio.....
Carmeeeeeeeeennn....Audiiiiiiisne meeeeeee?
latine
Publicité
Publicité