Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 février 2006

Salvete !

His proximis diebus valde gavisus sum commentarios accipere a novis lectoribus et lectricibus, qui cum veteribus et fidelibus amicis se conjunxerunt. Honoris causa nominabo eruditum Planseldon, magistrum linguarum Latinae et Graecae, doctum Karklau Canariensem, et lectrices quae linguae Latinae studiosissimae videntur : Carmen, Fanny, Zaza, Claudiam et fortasse alias. Intellexi quosdam et quasdam nunc veteres nuntios diarii hujus legere , et hac de causa Karklau, exempli gratia, de duodevicesimo (18) m. Octobris locutum esse, die suo natali, in commentario dato die 18 m. Februarii. Quod neque ego neque Thalia, venia cum tua, optime Karklau, intellexeramus. Nunc omnia clara facta sunt... Salvete ergo et valete, et pergite huic diario commentariis vestris jucundissimis favere. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
O aves avium et omnia avitatum! Surtout ne confondons pas les enfants du bon Dieu avec des canards sauvages! Ni "avus" avec "avia". si ma tante en avait...On l'appellerait mon oncle, pas vrai?

Ad karklau: Nihil de nihilo, neque de bono neque de malo, quod mihi fecerunt, de istis omnibus non curo. (Sed tua versio melior mihi videtur)
K
Gratias tibi ago maximas, care Pastris, pro tuis verbis...sed...Nec doctus nec medicus sed infirmier (qui valetudinario, in securitate sociali laborat..jejejeje)sum.
Scribo latine ut gallice,,,,jejeje...id est PESIME..non solum menda innumeralia commito sed nemo me intellegere consequor....jejejeje,,...
Basia omnibus,.....
ut Claudia dicit..."Semper vivat lingua latina"

Ad Claudiam,

Nihil me piget
Nihil me piget
nec bonum nec malum
quod me affecerunt
Id mea minime refert.....(Edith Piaf)
C
Quam loquaces sunt illi amici tui rescribentes! ego hodie nihil habeo quid scribam, nisi "semper vivat lingua latina"! vale, Pastrix.
P
Optime Pastrix,

Gratias tibi ago pro salutatione tua.

Sed noli dicere e-ruditum me esse! Satis sum "rudis", maxime ubi linguam Latinam scribere conor -quod bene intelleges ex multis mendis meis-

Sed ut Seneca in Epistulis suis, mercedulam tibi facere volo, apud Solomem Atheniensem "Γηράσκω αεί διδασκόμενος" quod Latine "Dum senesco, semper disco".

Sic ego nolo magistrum, imno discipulum esse. Sumne? Ita credo: "Dum doceo, disceo". Vale ;)
T
oui j'ai presque tout compris.. enfin comme d'habitude 1 mot sur... 20 ???
latine
Publicité
Publicité