8 février 2006
Gratias
Gratias vobis ago : Claudiae quae mihi ignovit, et Karklau qui me absolvit. Myrtilla vero non bene intellexisse videtur quid acciderit. Nihil grave, optima Myrtilla, ego tantummodo, imprudenter, delevi unum ex nuntiis meis, et simul commentarios lectorum et lectricum, qui omnes jucundi erant. Sed nunc obliviscamur hujus parvi problematis. Posthac attentius geram ordinatrum meum. Hodie nihil habeo quod dicam. Spero vos me daturos aliquod argumentum de quo loquar. In plerisque diariis ('blogis') quae visito, auctores dicunt se exspectare a scriptoribus commentariorum, quomodo dicam ? quamdam hortationem ad pergendum, et aliquando aliquod thema quod auctor possit tractare. Ergo nolite dubitare... Scribite....
Valete, optimi lectores, optimae lectrices. Dormite quam optime.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
P
T