31 janvier 2006

ex fenestra

Quoniam cerebrum meum coryza 'constipatum' paululum est, consilio Myrtillae parebo, et vobis narrabo quid ex fenestra mea videam. Si nulla domus obstaret (sed multae domus sunt Lutetiae, quod memoriam mihi renovat rustici cujusdam qui venerat ad visitandam Lutetiam, et qui, cum ad vicum suum rediit, amicis suis eum rogantibus quid in maxima urbe vidisset, respondit : 'Nihil, quia sunt tam multae domus, ut nihil videre potuerim" mdr), ergo, si nulla domus obstaret, videre ex fenestris meis Turrim Eiffelianam, et Sequanam, et ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:26 - Commentaires [3] - Permalien [#]

30 janvier 2006

Coryza

Gravedine severa laboro, id est : coryzam severam habeo. Nasus meus est prorsus constipatus. Difficulter respiro. Utor centum mucinniis chartaceis (vulgo vocatis clinex ; sed quomodo Latine hoc vocabulum declinatur ? clinex, clinicis ? Ita dicam : utor centum clinicibus ?) in hora. Nasus meus factus est rubicundus, non bibendo, sed nares meas emungendo. Praeterea saepissime sternuto tam stridenter, ut timeam ne vicini vocent vigiles, si putant, quoties sternuto, scelus quoddam committi in domo. Credo me refrixisse in illa ecclesia... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:47 - Commentaires [9] - Permalien [#]
29 janvier 2006

lacus

In animo habebam ire hodie, die Solis, (ut dixi ante aliquot dies) ad lacus Bolonienses, ad videndum essentne gelati annon, post hos dies frigidissimos, immo siberianos, quos novimus et de quibus satis locuti sumus. Sed infeliciter ire non potui, nam invitatus sum ad audiendum concentum musicum datum in ecclesia quadam ab uno amicorum meorum, qui vocem habet acutissimam, nam est quem vocant 'contratenoristam'. Cantavit cantica liturgica saeculo sexto vel septimo decimo composita, pulcherrima. Vox ejus est canora, suavis, et perfecte... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:59 - Commentaires [3] - Permalien [#]
28 janvier 2006

Pffff ?

Cur me vituperavit Myrtilla ? Cur scripsit 'pffff' in commentario suo ? Nonne legit in Odyssea historiam Ulixis et cyclopis Polyphemi ? Cum cyclops rogavisset Ulixem : "Quod est tibi nomen ?", Ulixes respondit :" Nomen mihi est Nemo". Deinde cum Ulixes et ejus socii oculum unicum cyclopis effodissent, Polyphemus, caecus factus, Ulixem comprehendere non potuit, et inclamare incepit voce maxima ceteros cyclopes ut sibi auxilium ferrent, sed cum eum rogavissent : "Quis te vulneravit ? Quis tibi oculum effodit ? ", respondit miser... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:49 - Commentaires [2] - Permalien [#]
27 janvier 2006

Nemo

Duae lectrices coeperunt disputare quis sim, vel rectius quis sit Pastrix. Una dicit eum esse juvenem, fortasse studiosum, habitantem Lutetiae. Alteri videtur esse vir plus quam triginta annorum. Ambae errant. Pastrix non est. Est tantum nomen, vel umbra, somnium, ut Pindarus, poëta Graecus definiit hominem:"Homo, ait, est somnium umbrae". Quid significat ? Nemo scit. Simulat Pastrix se esse aliquem, sed est nemo. Sunt digiti scribentes in ordinatro, nihil amplius. Aliquoties cogitat, et dicit in semetipso : Cogito, ergo sum, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [4] - Permalien [#]
26 janvier 2006

Albertus Unuslapis

Recte dicit Thalia : Multum differt inter V gradus sub zero Lutetiae et XXV sub eodem zero Moscuae (sic enim Latine vocant caput Russiae) . Sed ut nos docuit doctorum doctissimus Albertus Einstein (cujus nomen in Latinum versum erit Unuslapis ! ), "omnia relativa sunt". Praeterea alii docti homines invenerunt magnam differentiam esse inter temperaturam scientifice computatam et temperaturam quam dicunt 'sensam', id est quam homo sentit. Et hoc est verissimum : quoties animadvertimus, sensum quem habemus frigoris aut caloris non... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [3] - Permalien [#]

25 janvier 2006

Frigus Siberianum

Aëris temperatura cecidit sub zerum in plerisque regionibus Europae, etiam in Gallia nostra, quae tamen habetur a Geographis regio temperata, neque in calore ut terrae tropicales, neque in frigore ut terrae septentrionales immoderata. Die Solis proximo ibo spectatum lacus nemoris Boloniensis, quos spero fore gelatos, quod ante aliquot annos accidit, cum homines poterant non solum transire lacus pedibus, sed etiam super glacie pedifollio ludere. Mirum spectaculum ! Credidisses te esse in Hollandia, ubi hieme multi homines eunt ex loco... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [3] - Permalien [#]
24 janvier 2006

Piscis in aqua

Eorum sententia, qui astrologiae credunt, sumus nunc (ut mihi videtur) sub signo Piscium. Hac de causa fortasse inscientes locuti sumus de piscibus. Acipenseribus posthac, gratiae sint agendae Myrtillae, natare licebit quietis in aquis frigidis, ubi beate victuri sunt dum mors naturalis eos auferat in caelum suum aquaticum. Fortunatos pisces ! Utinam jucundissime fruantur his indutiis vel pace temporaria, quam eis concedit gula hominum insatiabilis. Interea edamus ostrea aut mitulos, quorum salus minus pertinet ad aequilibrium mundi.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:56 - Commentaires [2] - Permalien [#]
23 janvier 2006

mea culpa

Severissime me reprehendit et vituperavit Myrtilla propter nuntium meum hesternum de caviario. Ira accensa, me accusavit quod essem turpiter egoïstes, quod curarem de nihilo praeter meam gulam, quod paratus essem in periculum adducere aequilibrium mundi ; dicebat enim non justum esse destruere miseros acipenseres et praesertim eorum feminas voluptatis causa, et se (id est Myrtillam ipsam) malle me de pedifollio loqui quam emittere tales sententias, quae sibi (id est Myrtillae) valde displiceant. Bene, bene ! Ne irata sis, optima... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:30 - Commentaires [2] - Permalien [#]
23 janvier 2006

Vale, caviarum !

Cottidie novae prohibitiones promulgantur : heri prohibitum est fumare tabaccum in officiis et in locis publicis, in autocineto sedere nisi zona securitatis cinctum, et aliae res quae antea liberae erant. Nunc prohibere volunt importationem caviari. Caviarum, ut omnes scitis, sunt ovula piscis cujusdam acipenseris nomine, quae gustantur diebus feriis cum vodca aut cum vino Campaniensi. Est quasi signum festivitatis et prodigalitatis. Nunc dicunt hoc genus piscium fieri in dies rarius, et hac de causa diligenter servandum esse, ut... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:19 - Commentaires [3] - Permalien [#]