Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
31 janvier 2006

ex fenestra

Quoniam cerebrum meum coryza 'constipatum' paululum est, consilio Myrtillae parebo, et vobis narrabo quid ex fenestra mea videam. Si nulla domus obstaret (sed multae domus sunt Lutetiae, quod memoriam mihi renovat rustici cujusdam qui venerat ad visitandam Lutetiam, et qui, cum ad vicum suum rediit, amicis suis eum rogantibus quid in maxima urbe vidisset, respondit : 'Nihil, quia sunt tam multae domus, ut nihil videre potuerim" mdr), ergo, si nulla domus obstaret, videre ex fenestris meis Turrim Eiffelianam, et Sequanam, et Basilicam Sacri Cordis in Monte Martyrum, et sepulcrum Napoleonis, et omnia mirabilia quae attrahunt periegetas ex omnibus terrae regionibus. Sed, tam multae et altae domus sunt undique circum meam, ut re vera nihil videam, nisi viam parvam et autocineta quae commeant in ea.... Rusticus ille recte dicebat : in urbe propter multitudinem domuum nihil perspici potest... Valete, optimae lectrices (lectores enim nulli apparent), gratias vobis ago maximas pro commentariis vestris pretiosissimis. Past-atsum!-trix
Publicité
Publicité
Commentaires
C
libenter Lutetiam iter facere velim, sed mihi tempus deest. Pro dolor! Duos amicos hodie vesperen domi habeo cenantes et multum bibentes, et cras volumus repingere culminam meam in colore caerulea. Itaque non possum Lutetiam iter facere. Sed spero die Venere XVII.si vis, loco solito, tecum convenire posse. Vale et bene dormi, in lecto tuo bene recalefacto. Amici mei Dionysius et Hervius te salutant. Kenavo! Ala kher.
P
Turris Eiffeliana et sepulcrum Napoleonis te salutant ! Ubi eras ? Jampridem non apparuisti !<br /> Noli me deserere tam diu !
C
O felicem nimium Pastricem, qui per fenestram neque Turrim Eiffelem neque sepulcrum Napoleonis videre potes!
latine
Publicité
Publicité