Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 janvier 2006

Pffff ?

Cur me vituperavit Myrtilla ? Cur scripsit 'pffff' in commentario suo ? Nonne legit in Odyssea historiam Ulixis et cyclopis Polyphemi ? Cum cyclops rogavisset Ulixem : "Quod est tibi nomen ?", Ulixes respondit :" Nomen mihi est Nemo". Deinde cum Ulixes et ejus socii oculum unicum cyclopis effodissent, Polyphemus, caecus factus, Ulixem comprehendere non potuit, et inclamare incepit voce maxima ceteros cyclopes ut sibi auxilium ferrent, sed cum eum rogavissent : "Quis te vulneravit ? Quis tibi oculum effodit ? ", respondit miser cyclops: "Nemo me vulneravit ! Nemo est, qui mihi effodit oculum !" Et omnes cyclopes Polyphemum irriserunt, nam putaverunt eum dementem propter dolorem factum esse, et eum reliquerunt. Itaque ego, si forte aliquid mali scribo, vos poteritis dicere, si aliquis vos rogaverit : "Quis haec verba mala scripsit ? " " Quis scripsit ? Nemo !" Valete, optimi lectores et lectrices, Nemo vos salutat et vobis optat quietam noctem.
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Neque ego possum commentaria scribere quia Outis sum, et graecus. Xaïre, mi Pastrix.
N
non posso commentario scriptare, quia nemo sum.<br /> Et toc.
latine
Publicité
Publicité