Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 janvier 2006

Albertus Unuslapis

Recte dicit Thalia : Multum differt inter V gradus sub zero Lutetiae et XXV sub eodem zero Moscuae (sic enim Latine vocant caput Russiae) . Sed ut nos docuit doctorum doctissimus Albertus Einstein (cujus nomen in Latinum versum erit Unuslapis ! ), "omnia relativa sunt". Praeterea alii docti homines invenerunt magnam differentiam esse inter temperaturam scientifice computatam et temperaturam quam dicunt 'sensam', id est quam homo sentit. Et hoc est verissimum : quoties animadvertimus, sensum quem habemus frigoris aut caloris non congruere cum temperatura quam indicat thermometrum ? Adde quod gradus siccitatis aut madoris (quem Graeci vocant hygrometriam) maximi momenti est in sensu quem habemus de temperatura. Et suspicor aërem Moscuae multo sicciorem esse quam Lutetiae et ea de causa frigus illic esse fortasse tolerabilius quam hic. Valete, optimi lectores et lectrices, et fruamini domibus vestris bene calefactis... Pastrix P-S: Ubi sunt Claudia et Alda quae semel vel bis tantum apparuerunt , deinde evanuerunt ?
Publicité
Publicité
Commentaires
C
Hic Claudia. Adsum. Heri quoque aderam. Sed tu mihi nunquam respondes. O dolor! Vale, Pastrix, et rescribe in diario tuo de gravioribus rebus quam tempestas quotidiana, si vis lectores!
T
bin mince alors moi je croyais qu'il avait plus de 30 ans qu'il était chercheur en informatique appliqué aux langues mortes !!
Il travaille la nuit chez lui, il a une femme et des enfants... et c'est seulement quand ils sont tous couchés qu'il nous fait ses posts !
M
Pas grand chose de nouveau ce soir à propos de notre bloggueur latin.
J'ai l'impression qu'il est jeune... peut-être même étudiant...
Rien de formel.
A suivre...

latine
Publicité
Publicité