10 janvier 2006

Rediit Musa

Musa rediit. Cum ea rediit calor et sol. Oblitus sum hiemis et frigoris. Et deserti in quo errabam sine musica stellarum. Nunc revivisco. Iterum inveniam quod dicam. Nuper vidi pelliculam Italicam, cum Roberto Benigno, eodem qui composuerat 'Vita pulchra est', in qua pellicula agebatur de vita Judaeorum in ergastulis Germanicis inclusorum. Haec pellicula quam nuper vidi inscribitur 'Tigris et Nix' : in ea narratur de poeta quodam (cujus personam gerit R. Benignus ipse), qui proficiscitur ad Iraquiam (Mesopotamiam), tempore quo... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [1] - Permalien [#]