09 janvier 2006

Nihil novi

Nihil novi. Nullus commentarius his tribus vel quattuor diebus. Aut diarium hoc a nemine legitur, aut ei qui id legunt nihil habent quod dicant. Cogere eos non possum. Tantummodo possum pergere scribere aliquot verba cottidie, donec aliquis respondeat. Sed etiamsi nemo respondet, non desinam. Ego enim scribo imprimis mea causa, ut sentiam me esse. Ceterum plerique scriptores diariorum ('blogorum') idem faciunt. Cum visito haec diaria, multa invenio quae nullum commentarium habent, et tamen auctores nihilominus non desistunt mittere... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:51 - Commentaires [1] - Permalien [#]