Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 janvier 2006

Nihil novi

Nihil novi. Nullus commentarius his tribus vel quattuor diebus. Aut diarium hoc a nemine legitur, aut ei qui id legunt nihil habent quod dicant. Cogere eos non possum. Tantummodo possum pergere scribere aliquot verba cottidie, donec aliquis respondeat. Sed etiamsi nemo respondet, non desinam. Ego enim scribo imprimis mea causa, ut sentiam me esse. Ceterum plerique scriptores diariorum ('blogorum') idem faciunt. Cum visito haec diaria, multa invenio quae nullum commentarium habent, et tamen auctores nihilominus non desistunt mittere nuntios suos etiam 'in vacuum', ut ita dicam. Fortasse hic est morbus nostri saeculi : ostendere omnibus modis se esse, se vivere, se sentire. Cur non ? Nonne melius est quam incendere autocineta ? Est quasi therapia, sed minoris pretii quam psychotherapia cum medico facta. Pergam igitur, ut faciunt ceteri... Ad crastinum diem valete, et somno quieto fruamini. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Hé je suis revenue de vacances... euh j'ai rien compris tu comptes le nombre de blog sur lequel personne ne laisse de com ?? Tss tss tss... Enfin moi je compte bien les pas de mérengué, de patchanka et que sais-je encore... mais qu'est-ce que je trébuche... dis tu crois qu'on tébuche aussi quand on compte ses coms ??<br /> faut pas que je parte en vacances moi !! après je n'y comprends plus rien...
latine
Publicité
Publicité