04 janvier 2006

Hic

Heri rogabam "Ubi sunt". Nunc scio : HIC sunt. Ante ordinatrum suum sedentes. Diarium meum legentes. Optime venistis, amicae et amici. Spero vos verba mea intellegere. Conor enim scribere quam simplicissime. Non ut Caesar, non ut Cicero. Linguam Latinam amo, et cupio amorem meum cum quam plurimis hominibus communicare. Itaque gratias ago maximas omnibus eis qui meis scriptis respondent, etiamsi scribunt Gallice. Lingua Gallica ipsa, nonne filia Latinae est ? Eadem utrique origo est. Igitur nolite dubitare scribere quae in mentem vobis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:34 - Commentaires [0] - Permalien [#]