02 janvier 2006

Posterus dies

Posterus dies dicitur difficilis esse. Lumina exstincta sunt, clamores tacuerunt, vota et oscula commutata sunt, ad laborem eundum est. Nunc scimus festos dies praeteriisse. Multum bibimus, multum edimus, multum risimus. Satis est. Nunc annus novus incepit. Homines solent initio novi anni capere quae vocant "bona consilia": minus temporis terere spectando televisionem, ambulare pedibus cottidie, non uti anabathro, sed ascendere scalis, exercitia gymnastica facere, non nimis edere ac bibere, etc. Verum est nos cepisse eadem "bona... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:41 - Commentaires [0] - Permalien [#]