30 décembre 2005

Ultimus dies

Ultimus dies anni incepturus est post decem minutas. Vale, anne MMV. Qualis fuisti ? Nescio. Bonus aliis, malus aliis, annus horribilis quibusdam. Mihi quidem non fuisti malus. Bona valetudo, nullus morbus gravis, occupationes jucundae. Amici grati et jucundi. Sed hoc anno praesertim inceptum est hoc diarium, quod non putabam duraturum tam diu. Nam hodie est centesimus dies ex quo incepi id scribere. Et ei gratias ago maximas quod fecit ut cognoscam novos amicos, sed praesertim fidelem Thaliam, quam quoque cognovi per ejus diarium... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:51 - Commentaires [4] - Permalien [#]

29 décembre 2005

Oremus

Nunc scio archangelum Gabrielem benedicere non solum ordinatro meo, sed omnibus ordinatris, quoniam a Pontifice Maximo nominatus est patronus et protector Interretis et socius fidelis Domini et Dominae Google. (Fortasse ipsi sunt Angeli quoque). Spero eum me adjuvare posse cum scribo diarium meum. Gratias tibi, ThaLLia (cujus nomen scribo cum LL, quia facta est Archangela ). Ego igitur possum dicere Gabrieli : "Ora pro nobis", ego qui credebam neque in Patrem Natalicium, neque in Halloween, neque in Deos (praeter Venerem et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:09 - Commentaires [1] - Permalien [#]
28 décembre 2005

Domus suavis !

Est cantilena Anglica quae his verbis incipit : "Domus, suavis domus !" His diebus, quando frigus, nix, glacies, gelicidium (quod autocinetorum gubernatores timent plus quam omnia, nam facit vias maxime lubricas) saeviunt in terris nostris, et periculosissima faciunt itinera, nonne melius est hominibus manere quietos, tranquillos, domi, prope focum (aut apparatum calefactionis centralis, ut dicunt), cum libro jucundo lectu, vel cum amico/amica caro/cara quibuscum colloquamur, vel spectantes pelliculam in televisorio ? Si ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [8] - Permalien [#]
27 décembre 2005

Frigus

Frigus intolerabile saevit. Nuntiatur thermometrum in quibusdam regionibus Galliae indicavisse XVII (septemdecim) gradus sub zero. Brrrr. Sit quoque dictum, numerum XVII fuisse maleficum apud Latinos, et adhuc esse apud Italos, sicut numerus 13 apud multos nostrum. Cur ? Quia hic numerus continet easdem litteras atque verbum VIXI, quod significat : vita mea finita est, id est: mortuus sum...Tempus praeterit, mores aliquo modo mutantur, sed superstitiones permanent. Sed frigus 17 graduum aut 13, aeque maleficum si dormis sub caelo,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [1] - Permalien [#]
26 décembre 2005

Pauca verba

Pauca, vel paucissima verba, hac nocte scribam. Quia nunc tardius est quam putabam. Nescio quomodo tempus fugat. Quanquam animadverto tempus in dies celerius praeterire. Praesertim his diebus, inter diem Natalicium et diem Novi Anni. Quasi amicus noster Saturnus cuperet velociter finire hunc annum, quem satis vidit. Ille quoque, quanquam deus, fatigatus esse videtur, sed ita fatigatus, ut non gradum tardet, sed, contra, celerius properet hos dies quasi intermediarios finire. Ego sic faciam, ut Saturnus. Finem faciam scribendi. Sed... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [0] - Permalien [#]
25 décembre 2005

Heroes defatigati sunt

Heroes sunt defatigati. Nimis comederunt, nimis biberunt, nimis cantaverunt. Nunc eis opus est requies. Sed non requies aeterna ! Usque ad primum Novi Anni diem tantum. Tunc oportebit iterum comedere, bibere, cantare, si nolumus existimari quasi ursi. Mores nostri non sinunt nos agere ferias Natalicias quieti, sobrii, temperantes. Sed ne queramur, non tam noxium est interdum fines temperantiae transgredi. Satis erit, si reliquum anni tempus sapientes erimus, atque non abutemur cibis et potionibus. Interea agamus hanc hedomadem... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [1] - Permalien [#]

24 décembre 2005

Silentium

Hac nocte, silentium. Nulla cantilena. Satis fuit cantare : "O abies", et" Pater Natalici". Nunc vobis afferam nullam cantilenam Nataliciam novam. Satis habeamus bibere et edere. Bibamus vodcam, edamus caviarum et salmonem. Quid optemus amplius ? Audivimus cansiones russicas. Mihi valde placuit audire cansiones russicas, dum bibo vodcam et edo caviarum. Salutem vobis opto. Sed cur non vobis vertam cantilenam russicam in Latinum: " Oculi negri, et terribiles, Oculi ardentes, et mirabiles, Quam vos adamo, Quam vos timeo Nam vos... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [0] - Permalien [#]
23 décembre 2005

cantilena alia

Heri vobis cantavi :" O abies, o abies". Spero vos eam quoque cantavisse, voce saltem demissa, non alta, propter vicinos... Hac nocte vobis offero cantilenam aliam non minus notam quam illam. Gallice inscribitur : "Petit papa Noël " Nonne bellum ? Eam cantabat illustrissimus cantor voce suavissima dotatus, ab omnibus feminis et puellis quasi adoratus, Augustinus (?) Rossi. Ecce vobis hujus cantilenae versio Latina: " Pater Natalici, Cum e caelo descendes, Mille ferens crepundia, Meos ne omittas calceos ! " Paratis estis ?... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:53 - Commentaires [1] - Permalien [#]
22 décembre 2005

O abies !

Occasione feriarum Nataliciarum data, ecce vobis, optimi lectores, qui mox congrediemini circum abietem, arborem Nataliciam, et cantabitis una simul cantilenam illam quae Gallice sonat : 'Mon beau sapin', ecce, inquam, vobis illam cantilenam Latine versam, non quidem ex verbis Gallicis, sed ex verbis Germanicis 'O Tannenbaum' (nam est origine Germanica) ""O abies, o abies, Fidissima cum fronde, Virens aestatis tempore, Virens nivosa hieme, O abies, o abies Fidissima cum fronde."" Sunt etiam tres strophae, sed una satis... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [1] - Permalien [#]
21 décembre 2005

vivere

Primum vivere, deinde philosophari., dixit ... philosophus quidam. Sed quid est vivere ? se movere, subterraneo tramine vehi, laborare, dormire (=metro-boulo-dodo Latine: SubLaDo), autocineton gubernare, peregrinare, comedere, bibere, amare, legere acta diurna, musicam auscultare, spectare televisionem, telephonare, navigare per interrete, diarium scribere, diaria aliena visitare ? Ita, ita, ita. Omnia illa facere est vivere. Et philosophari, quid est ? cogitare, somniare, colloqui de Platone, de Aristotele, de Freudio, de Lacano, de... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [0] - Permalien [#]