Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
25 décembre 2005

Heroes defatigati sunt

Heroes sunt defatigati. Nimis comederunt, nimis biberunt, nimis cantaverunt. Nunc eis opus est requies. Sed non requies aeterna ! Usque ad primum Novi Anni diem tantum. Tunc oportebit iterum comedere, bibere, cantare, si nolumus existimari quasi ursi. Mores nostri non sinunt nos agere ferias Natalicias quieti, sobrii, temperantes. Sed ne queramur, non tam noxium est interdum fines temperantiae transgredi. Satis erit, si reliquum anni tempus sapientes erimus, atque non abutemur cibis et potionibus. Interea agamus hanc hedomadem frugaliter, temperanter, moderate, et meditemur quid velimus facere proximo anno, quod non fecimus hoc anno. Quotannis idem facimus, et plerumque frustra... Sed hic quoque mos et consuetudo est. Valete, optimi lectores, et tu, fidelis Thalia, et dormite bene, praesertim si praeterita nocte non satis dormivistis... Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
éternel ? ça sonne comme une épitaphe... pour 2005, j'espère !!
latine
Publicité
Publicité