Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
19 décembre 2005

Tarde

Hodie tardissime incipio scribere. Itaque brevior ero quam soleo. Praeterea nihil habeo quod dicam. Totum diem occupatus fui, neque mihi tempus fuit ut meditarer quid scriberem. Valde miror alios scriptores diariorum, ut Thalia, exempli gratia, qui possunt scribere tot lineas et omnes tam jucundas, tam facetas, tam urbanitatis plenas. Ego me sentio quasi stupidus, cum lego quae scribit. Diarium ejus, et diarium aliorum, mihi videntur ut pyrotechnici ludi, quos offerunt aediles vulgo, diebus festis, exempli gratia, die 14 mensis Julii. Meum autem est quasi candela in media nocte, quae non apparet, nisi ut punctum in tenebris. Valete, et dormite bene. Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Argh... mais non mais ça va pas du tout... quel malheur pour moi que mes com te plaisent si c'est pour que ça te renvoie une image de toi qui autant te déplaise... bouh... <br /> <br /> je m'éclaire à la bougie et il y a des courants d'air c'est pour ça que je ne publie que de façon irrégulière !!
latine
Publicité
Publicité