30 novembre 2005

hiems

Post autumnum venit hiems, hiberna tempestas. Cottidie narratur homines sine domicilio frigore perire. Etiam in Gallia nostra, immo in urbe nostra, Lutetiae. Quid dicamus de eis qui vivunt, aut potius vivere conantur, in altissimis montibus Casmiriae, qui non solum jam nullas domos habent, —nam terrae motu fere omnes destructae sunt—, sed etiam ne tabernacula habent quae eos a frigore extremo paululum munire possint. Nos autem, in domibus nostris bene calefactis, quieti et securi vivimus. Injustitia summa, sed quid faciamus ? Nihil,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [2] - Permalien [#]

29 novembre 2005

musica

Recte dicis, Th., musica et cantus non debent esse solitaria. Consensus, concentus, chorus, communio affectuum in suavitate sonorum.Plures aures meliores quam duo ! et in cantu plura ora meliora sunt quam unum ! In choro canere semper mihi placuit, sed nunc temporis particeps non sum ullius societatis musicae... Tempus non vacat, occasio deest. Contentus debeo esse audire musicam per ordinatrum (iTunes) aut per radiophonum (Radio Classica), et aliquando adesse concentibus effectis in Domo Radiophoniae, qui saepe sunt optimi. Melius... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:46 - Commentaires [0] - Permalien [#]
28 novembre 2005

cantus

Dum haec scribere incipio, audeo musicam suavissimam emissam ex America, sed non est Americana. Est chorus orthodoxus Ucrainus. Sublimis. Quanquam ipse non sum homo religiosus, nam neque deum neque diabolum curo, fateor cantus religiosos me movere, et praesertim choros orientales. Non vere similes pulsationi tympanorum Africanorum. Sed non solum de gustibus et coloribus non est disputandum, sed etiam unusquisque nostrum habet gustus diversissimos. Potest amare, exempli gratia, picturam modernam et picturam classicam, ecclesias... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:58 - Commentaires [2] - Permalien [#]
27 novembre 2005

communicatio

Communicare per tympana Africana ? Quam optarem ut possem ! Aut per quodlibet instrumentum musicum : tibiam, cornu, clavile, violinam, citharam, tubam, organum, harpam, vel etiam cantum, ita ut omnes intellegerent quid significare vellem. Aut cur non per delineationes et imagines nubeculatas, ut amicus noster Ferenunquam. Sed miser ego nullum modum communicandi habeo praeter linguam Latinam, quam fere nemo discit in scholis, qua nullus sacerdos jam utitur in ecclesiis, neque ullus professor in universitatibus. Etiam medici, qui olim,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [1] - Permalien [#]
26 novembre 2005

tympana africana

Heri vesperi nihil scribere potui ante illam mediam noctem "fatalem", quia totam vesperam egi in parvo theatro Vici X, cujus titulus est "La Java", ubi proponebatur spectaculum africanum cum illis tympanis quae in lingua guineana vocantur "djembe". Cur aderam huic spectaculo ? Quia, praeter viros (et unam feminam) nigros qui pulsabant tympana, canebant, saltabant, participabant quoque tres puellae (albae), quae student, cum magistro, huic genere instrumentorum, et ex quibus unam cognosco, quae me invitavit. Egregium spectaculum.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:36 - Commentaires [4] - Permalien [#]
24 novembre 2005

Autumnus

Hodie incepit vere autumnus. Pluvia in urbe. Nix in montibus. In tramine subterraneo odor canis madidi. Umbellae ubique.Homines induti vestibus hiemalibus. Minigunnae redierunt in arcas et armaria. Quomodo non simus tristes, cum caelum ipsum lacrimat. Mementote Pauli Verlanii : Lacrimatur in corde meo, sicut pluit super urbem. Sed nolo pergere in hoc modo, ne lectores et lectrices me accusent quod omnia video colore nigro picta. Praesertim cum sim natura facilis et pronus ad laetitiam. Verum est me, cum redirem domum, pluviam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [0] - Permalien [#]

23 novembre 2005

Hodie melius

Hodie melius est: solus sum ante ordinatrum meum. Silentium circum me. Conclave clausum. Scribere possum quiete et secure, quod diebus praeteritis non poteram. Sed laetus non sum, nam paucissimi lectores mihi mittunt commentarios. Praeter fidelissimam amicam meam Th. nemo jam mihi scribit. Etiam Ferenunquam evanuit, quanquam ordinatrum ejus reparatum esse videtur. Recte Th. mihi quondam, in commentario, scripsit:"Cur tibi opus est commentariis ? Scribe quod tibi videtur, etiamsi nemo respondet!" Sed fateor hoc esse mihi... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:54 - Commentaires [2] - Permalien [#]
22 novembre 2005

Brevissimus

Brevissimus ero hodie vesperi, quia locus ubi ordinatrum meum est situm erit occupatus hac nocte. Sed habui tempus legendi commentarios Thaliae, qui mihi multum placuerunt. Gratias tibi ago, optima amica. Amo facetias tuas, laetitiam tuam, modum scribendi tuum. Excusa me, finem scribendi facere debeo. Cras (die Mercurii) loquacior ero. Bonam vesperam. Vale. Pastrix
Posté par Pastrix à 19:55 - Commentaires [1] - Permalien [#]
21 novembre 2005

carpe diem

Horatius poeta dixit : "Carpe diem", sententiam dignam Epicuro, qui persuasum habebat voluptatem esse summum bonum vitae humanae. Cur non ? Certe etiam animalia exemplum nobis ostendunt. Quis canis recusat os quod ei datur ? Homo autem nihil est nisi animal rationale. Et si rationem suam audit, non recusabit voluptatem sibi oblatam. Itaque vivamus laeti, fruamur omnibus bonis quae nobis offeruntur, ne recusemus poculum vini et cenam jucundam. Sed metuamus vigiles, qui puniunt homines ebrios auticineta gubernantes...Sumamus igitur... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [3] - Permalien [#]
20 novembre 2005

vinum bonum

"Vinum bonum laetificat cor hominis". Non ego hoc dixi. Biblia dixit, id est verbum Dei, si Deus est, et si loquitur. Sed cur oblitus est dicere vodcam quoque laetificare cor hominis ? Vodca ante cenam, vinum in cenando, paradisus terrestris. Adde colloquia jucunda inter amicos. Vesperam enim gratissimam egi heri. Spero te, Thalia, quoque cum amicis tuis optimum tempus habuisse, et oblitam esse casuum tuorum cum autocineto tuo in carcere crudeliter posito. Hac opportunitate uti volo, ut exhortar omnes lectores et lectrices hujus... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:32 - Commentaires [1] - Permalien [#]