Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
26 novembre 2005

tympana africana

Heri vesperi nihil scribere potui ante illam mediam noctem "fatalem", quia totam vesperam egi in parvo theatro Vici X, cujus titulus est "La Java", ubi proponebatur spectaculum africanum cum illis tympanis quae in lingua guineana vocantur "djembe". Cur aderam huic spectaculo ? Quia, praeter viros (et unam feminam) nigros qui pulsabant tympana, canebant, saltabant, participabant quoque tres puellae (albae), quae student, cum magistro, huic genere instrumentorum, et ex quibus unam cognosco, quae me invitavit. Egregium spectaculum. Timebam, fateor, ne haec musica paululum monotona, vel etiam molesta, mihi videretur. Sed, contra, fuit multo magis varia quam exspectabam, et jucundissima auditu (et visu..). Sed, ut jam dixi, domum redii multo pest mediam noctem, ultimo tramine subterraneo vectus ! Itaque hodie demum haec scribo. Excusate me, optimi lectores et lectrices, si frustra exspectavistis nuntium meum hac nocte. Hodie vesperi quoque non potero scribere. Ergo ad crastinum diem (diem Solis) valete. Pastrix P.S. Gratias tibi, optime Ferenunquam, pro tuis verbis gratissimis.
Publicité
Publicité
Commentaires
C
After read blog topic's related post now I feel my research is almost completed. happy to see that.Thanks to share this brilliant matter.
P
Au moins on est compris de tout le monde...
T
Le tam-tam serait-il ton nouveau mode de communication ?
P
In octava linea ante finem nuntii mei, scriptum est: pEst(mediam noctem). Legendum est: pOst. Gratias
latine
Publicité
Publicité