Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
24 novembre 2005

Autumnus

Hodie incepit vere autumnus. Pluvia in urbe. Nix in montibus. In tramine subterraneo odor canis madidi. Umbellae ubique.Homines induti vestibus hiemalibus. Minigunnae redierunt in arcas et armaria. Quomodo non simus tristes, cum caelum ipsum lacrimat. Mementote Pauli Verlanii : Lacrimatur in corde meo, sicut pluit super urbem. Sed nolo pergere in hoc modo, ne lectores et lectrices me accusent quod omnia video colore nigro picta. Praesertim cum sim natura facilis et pronus ad laetitiam. Verum est me, cum redirem domum, pluviam violentam tuli, atque mihi non erat umbrella. Itaque iratus sum tempestati. Sed nunc (hic et nunc) finis. Risus mihi rediit. Omnia ante oculos meos facta sunt rosea. Valete, optimi lectores et lectrices. Et dormite bene. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité