23 novembre 2005
Hodie melius
Hodie melius est: solus sum ante ordinatrum meum. Silentium circum me. Conclave clausum. Scribere possum quiete et secure, quod diebus praeteritis non poteram. Sed laetus non sum, nam paucissimi lectores mihi mittunt commentarios. Praeter fidelissimam amicam meam Th. nemo jam mihi scribit. Etiam Ferenunquam evanuit, quanquam ordinatrum ejus reparatum esse videtur. Recte Th. mihi quondam, in commentario, scripsit:"Cur tibi opus est commentariis ? Scribe quod tibi videtur, etiamsi nemo respondet!" Sed fateor hoc esse mihi difficillimum. Certe de vita mea possem loqui, sed quid ad lectores ? Miror quidem, cum aliorum diaria visito, quam simpliciter scriptores narrent casus vitae suae cottidianae, sperantes eos jucundos lectoribus fore. Atque non raro evenit ut vere jucundi sint. Sed hoc facere nondum scio. Fortasse quodam die potero...Sed interea adjuvate me.
Valete, et dormite bene.
Pastrix
P.S. Thalia absente, quid de me fiet ?
Publicité
Publicité
Commentaires
F
T