Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 novembre 2005

omnia rara

"Omnia rara sunt cara" dicit proverbium notissimum. Quod facetus homo olim perverse vertit, per syllogismum ridiculum sic: "Omnia rara sunt cara. Domus autem vilis est rara. Ergo domus vilis est cara". Sed cur mentionem feci hujus proverbii ? Quia commentarii lectorum diarii mei facti sunt rarissimi. Eos fortasse fatigavi ? Aut satis habent legere et intellegere conari, atque nolunt scribere, aut non audent. Sicut ego ipse, qui multa diaria lego, neque unquam ullum commentarium scripsi. Itaque repeto: Omnia rara sunt cara. Commentarii autem sunt rari. Ergo commentarii sunt cari. Q.E.D. (Quod erat demonstrandum), ut scribunt ei qui theorematis mathematici veritatem argumentis justis probaverunt. Valete et dormite bene. Pastrix.
Publicité
Publicité
Commentaires
T
m'est cher... mais cher... mes chairs
ma chaire... ma chère...
Je commente souvent, (mes chairs.)
tu ne commentes pas (ma chaire ?)
il commente rarement, (ma chère !)
ils commentent de temps en temps (mais cher ?)
Mes chers comment taire ;-)
la douleur de ne point vous lire aujourd'hui...

PS : pour moi, les maths et le latin sont des terres inconnues...
latine
Publicité
Publicité