31 octobre 2005

Nuptiae

Mense Martio anni MMI (bis millesimo primo) celebratae sunt nuptiae Domini Bertrandi Delanoï, Majoris Urbis, et Dominae Lutetiae, post ejus divortium cum Domino Johanne Tiberio, antea Majore ejusdem Urbis. Domina Lutetia vestita erat stola longa alba et in capite suo sustinebat turrim minutam imitantem famosam Turrim, quam aedificavit Gustavus Eiffel anno MDCCCLXXXIX. Usque adhuc hoc matrimonium beatum fuisse videtur. Sed dicunt, post duos annos, posse fieri, ut Domina Lutetia nubat alteri viro, aut etiam feminae cuidam, nam nihil... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [4] - Permalien [#]

30 octobre 2005

Cur ?

Cur non possumus mutare dies, sicut mutamus horas ? Quidam dies digni essent qui mutarentur. Exempli gratia die Veneris 28 mensis Octobris. Eram fatigatus, aeger, mihi nulla cupido erat scribendi. Itaque nihil scripsi. Hodie, Solis die, validior sum. Et gratias ago Thaliae pro commentario suo, qui me revocavit ad servandam meam regulam: "nulla dies sine linea". Sed ubi est Ferenunquam ? Ferias fortasse agit longe a Lutetia, longe a Turri Eiffeliana et scintillatione Bertrandiana. Spectaculum mirabile, cui omnes peregrini plaudent et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:11 - Commentaires [2] - Permalien [#]
29 octobre 2005

Hora mutatur

Hac nocte horam mutabimus. In horologiis nostris Tempus (Antiquus Saturnus, qui irreparabiliter fugere amat) necessario retrocedet una hora. Quid ad nos ? Dormiemus unam horam amplius. Hoc non est neglegendum. Sed quid de vesperibus ? Sol occidet una hora maturius. Nox veniet hora quinta. Sola Turris Eiffeliana scintillabit singulis horis. Gratias tibi, Bertrande. Stellas autem non spectabimus plus quam antea. Nam in urbe caelum et stellae non apparent, propter omnia lumina quae splendent ubique. Sed, ut dicit proverbium arabicum a... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 22:53 - Commentaires [1] - Permalien [#]
27 octobre 2005

Amor Scientiae

Vos admiror, Thalia (nescio cur scripserim heri Thuliam pro Thalia: errare 'pastricium' est!) et Ferenunquam. Commentarii vestri sunt vera philosophia. De Via (quae est Tao) ad Cosmon, de Luna ad Solem, et de mari ad homines extra-terrestres, navigamus in oceano mirabili. Ego amavi vestros commentarios, ubi alter alteri respondet. Thalia, musa Comoediae, facta est Thetis, dea Oceani. Ferenunquam factus est homunculus viridis aut 'alienus'. Ego maneo terrestris, ut servus Aetatis Mediae, glebae deligatus. Sed mihi placet caelum et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:37 - Commentaires [1] - Permalien [#]
26 octobre 2005

Deceptio ?

Cur, optima Thulia (nam tu sola scripsisti commentarium de novissimo meo textu), cur, quando Sol convenit cum Luna, et Tao (id est Via) exspectat Philosophiam, id est Amorem Scientiae, cur deceptio longe non abest ? Explica mihi commentarium tuum. Non intellego. Tu scis multo plura quam dicis. Te cognoscere amplius vellem. Ferenunquam et Robertus nos reliquerunt. Sed spero eos redituros. Ceteri autem lectores non apparent. Commentarii rarissimi facti sunt. Si tu non scriberes, spem omnem perderem, et fortasse finem facerem hoc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [3] - Permalien [#]
25 octobre 2005

Yin/Yang (bis)

Omnes sumus inter Yin et Yang: Yin est Luna; Yang est sol. Yin est nox; Yang est dies. Yin est humiditas; Yang est siccitas. Yin est feminitas; Yang est virilitas. Yin est niger; Yang est albus, etc. Itaque neuter est sine altero. Uterque est necessarius. Neuter est superior, neuter est inferior. In quo philosophia orientalis est melior quam philosophia nostra, quae potius discernit inter superiora et inferiora, exempli gratia lux est superior quam obscuritas, dies quam nox, color albus quam niger, vir quam femina, etc. Haec... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:57 - Commentaires [1] - Permalien [#]

24 octobre 2005

Sine Latino

Lector quidam in commentario suo mihi consilium dat addendi versionem Gallicam textui meo Latino. Gratias ei ago maximas pro hoc consilio, quod mihi saepe venisse in mentem fateor. Sed haesito. Videte enim quid acciderit, cum Ecclesia Catholica statuit mutare liturgiam suam, et vertere omnia quae per multa saecula erant expressa Latine, in linguam Gallicam. Omne mysterium evanuit. Et verba, quae auribus fidelium sonabant divina et caelestia, facta sunt ordinaria, vulgaria, sine significatione mystica. Et ut cecinit Georgius Brassens... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:45 - Commentaires [1] - Permalien [#]
23 octobre 2005

Vir an Femina ?

Verumne est feminas solas "cadere in socolatam cum habent problemata ? Ego fateor me amare socolatam et eam habere remedium si sum melancholicus. Dixi : melancholicus, non melancholica. Ergo sum vir. Sed omnes sciunt homines non esse solum aut viros, aut feminas, et unumquemque nostrum habere partem femineam et partem masculinam vel virilem. Pars mea feminea amat socolatam, musicam, feles, teneros amores. Partem meam masculinam non bene cognosco. Debetis interrogare feminas qui mecum vivunt et me cognoscunt. Valete, lectores et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:50 - Commentaires [4] - Permalien [#]
22 octobre 2005

Socolata

Dicunt docti homines optimum remedium melancholiae esse SOCOLATAM. (Latine enim necesse est ita scribere hoc verbum, quia in hac lingua, ut in Graeco, non est sonus qui Gallice scribitur /ch/ et Anglice /sh/) sed quocumque modo scribitur, socolata est plena virtutum, et continet elementa similia morphinae, quae dolorem physicum, sed imprimis psychicum diminuit. Vivat Christophorus Columbus, qui Americam inveniendo, effecit ut nos Europaei frueremur hac faba mirabili, qua Azteci utebantur ad curandos fere omnes morbos. Felices Azteci !... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:40 - Commentaires [1] - Permalien [#]
21 octobre 2005

Melancholia

Tranquilla esto, optima Thalia: non tacebo. Mihi placet in hoc diario quotidie aliquot verba scribere. Si non facerem, mihi deesset aliquid. Mihi est hoc diarium sicut medicamentum contra melancholiam, illam melancholiam quae exposita est in Magno-Palatio his diebus. Quanquam amo hoc verbum "MELANCHOLIA" et praecipue illam tabulam ab Alberto Dürer pictam. Nonne verbum Melancholia pulchrius est quam 'tristitia' aut horribilis 'depressio' ? Sed "Cur es tu ita melancholicus?" rogabit aliquis. "Quia hodie erat dies meus natalis". Fugit... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:38 - Commentaires [1] - Permalien [#]