18 octobre 2005
Rosae nomen
Quis non meminit illius libri a scriptore Italo, Humberto Eco nomine, scripto, ubi videbamus monachum seniorem (cujus personam in taenia cinematographica ejusdem tituli agebat Sean Connery), cum longa barba, a novicio juvene comitatum, inquirere de morte suspiciosa monachi cujusdam in Abbatia quadam. In fine comperit inquisitor, caedem commissam esse per venenum in librum quemdam insertum.
Sed cur ille liber hunc titulum habet, scilicet "Rosae Nomen" ? Quia ultima sententia qua scriptor librum concludit est : "STAT ROSA PRISTINA NOMINE: NOMINA SOLA TENEMUS". Quod Gallice significat: " La rose ancienne (ne) subsiste (que) par son nom : nous (ne) possédons (que) les noms seuls". Verba, nomina, sola exsistunt. Fortasse nos ipsi exsistimus solum per nomina nostra,... quod accidit utique cum mortui sumus...
Valete, optimi amici et amicae. Commentarios vestros avide exspecto. Bonam noctem.
Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
P