Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
23 septembre 2005

Requiescant in pace !

Requiescant in pace folia arborum mortua in autumno, sed ne requiescant folia diarii hujus, quae non mortua sunt, neque moritura. Avete, lectores, diarius hic non moriturus vos salutat ! Venite ad spectaculum, in quo non videbitis gladiatores, sed joculatores, in quo nemo moritur gladio, sed ridendo (mdr). Applaudebitis magnae joculatrici, nomine Thaliae, quae commentarios semper facetos mittit, et modesto joculatori, nomine Pastrix, qui conatur quoque facetus esse, sed Latine, ita ut nemo eum intellegat... Venite, optimi lectores, et ridete, etiamsi non intellegetis, nam ridere est proprium hominis, ut ait Rabelaisius noster, qui fuit medicus, antequam exsisteret 'securitas socialis' et ejus immensum foramen. Sed risus est medicatio, quae hoc foramen non augebit. Vale, Thalia, valete, lectores. Vos iterum conveniam cras, die Saturni 24 m.Sept. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
T
Pas triste (que tu es) et du fil (de la converstaion) et du fin esprit (qui nous anime)... Amène-lui des lecteurs ! Et des commentateurs qui traduisent pour moi.
latine
Publicité
Publicité